utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00730060

Charter
Charter Number: 00730060
Cartulary Title: The Medieval Lindsey Marsh, Select Documents
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1262
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Habrah[] filius Mosser et Salamon[] filius Jacobi Judei Linc[] salutem Noveritis nos relaxasse et omnino de nobis et de heredibus et de assignatis nostris quietumclamasse magistro Philippo Galle de Saltfleteby et heredibus suis et assignatis suis totum jus et clameum quod unquam habuimus vel habere potuimus nomine Judaismi in tota illa placea mansione campo et pastura cum pertinenciis que vocantur Gillewude in campo de Kyston quam quidem placeam dictus magister Philippus Galle emit de Johanne filio Radulphi de Carleton tali modo quod nec nos nec heredes nostri neque assignati nostri nichil possumus exigere vel vendicare versus predictum magistrum Philippum nec versus heredes suos neque versus assignatos suos super predictam placeam ut supradictum est occasione alicuius debiti quod predictus Johannes filius Radulphi unquam nobis debuit per scriptum vel per tallium ab inicio seculi usque ad finem mundi In huius rei testimonium presens scriptum littera nostra ebrayca signavimus Act[] die mercurie prox[] post festum sancti Dionisii martiris anno regni regis Henrici filii regis Johannis quadragesimo sexto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter