utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00730071

Charter
Charter Number: 00730071
Cartulary Title: The Medieval Lindsey Marsh, Select Documents
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Inquest
Date: 1271
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Inquisicio facta per preceptum domini regis per sacramentum proborum et legalium hominum si sit ad dampnum domini regis et hominum partes de Grymolby versus Ludam transeuntium si concedat Elie de Rabayn quod viam que ducit de Grymmolby versus Ludam que jacet ad nocumentum manerii predicti Elye in Styueton obstruere possit Ita quod transitus hominum per viam de Suthuses et non ibi habeatur et si ad dampnum domini regis et nocumentum hominum predictorum existat ad quod dampnum et quod nocumentum Et per sacramentum hominum subscriptorum scilicet Willelmi Travers de Lekeburn Ranulphi de Wythcale Herberti Puterel de eadem Johannes filii Mariote de Grymmolby Roberti Coper de eadem Johannis filio Laurencii de eadem Ricardi Vyleyn de Kelesterne Henrici Clerici de eadem Willelmi Kamb[] de eadem Ricardi filii Herberti de Alvyngham Willelmi Fossard de Welleton Willelmi filii Abraham Willelmi ad Fyrriam et Walteri de Reytheby Qui dicunt super sacramentum suum quod non est ad dampnum domini regis si concedat predicto Elie quod viam predictam obstruere possit Ita quod transitus hominum per viam de Suthuses et non ibi habeatur Set dicunt quod est ad nocumentum hominum predictorum per partes illas transeuntium et ad tale nocumentum quod homines predicti euntes de Grimmolby usque ad mercatum de Luda irent longius in eundo et redeundo per unam leucam per viam de Suthuses quam per viam que ducit de Grymmolby versus Ludam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter