utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00730081

Charter Number: 00730081
Cartulary Title: The Medieval Lindsey Marsh, Select Documents
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Court Record
Date: 1290
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Linc Willelmus de Walmesgare Johannes filius Hakun et Gilbertus Graberd attachiati fuerunt ad respondend[] Ade de Arderne de placito quare die dominica proxima post mediam quadragesimam anno regni regis nunc septimodecimo scilicet duos boves supertunicas et tabarda et alia bona ipsius Ade ad valenciam sexaginta solidorum apud Thedelthorp inventa vi et armis ceperunt et asportaverunt et alia enormia Et Willelmus et alii per attornatum suum veniunt Et quo ad unum bovem supertunicas et tabarda dicunt quod in nullo sunt culpabiles et de hoc ponunt se super patriam Et quo ad alium bovem dicunt et bene advocant capcionem eiusdem eo quod quedam porcio fossati maris in quodam loco qui vocatur Hothum reparandi circiter decem perticatas predicto Ade assignata fuit ipsum Adam pro tenementis que habet in villa de Thedelthorp contingens quam quidem porcionem predictus Adam facere recusavit in magnum periculum tocius patrie et ipsi percipientes dampnum et periculum que possent evenisse per non reparacionem predictam adierunt Robertum de Chaddeworth vicecomitem Linc[] qui per litteram suam patentem dedit predictis Willelmo et aliis potestatem distringendi omnes illos de villa de Thedelthorp ad fossata maris reparanda et ob illam causam per potestatem quam habuerunt de predicto vicecomite predictum bovem ceperunt [] Et Adam dicit quod dominus rex assignavit justiciarios suos scilicet Willelmum de Carleton et Willelmum de Candelesby ad predicta fossata videnda et reparanda in quorum waranto continebatur quod quelibet acra par esset ali[i] acre ad fossata illa reparanda Et quod illi qui reparare deberent fossata illa assessi essent per acras aliqua consuetudine antiqua non obstante qui quidem justiciarii sub eis assignaverunt predictum Adam simul cum Willelmo de Malbertorp Andrea de Arderne Simone []fttling[] et Gilberto le Moygne in wapentag[] de Kalswath ad proporcionand[] quamlibet acram parem alii ad fossata illa reparanda Et ipsi quinque elegerunt duodecim de predicta villa de Thedelthorp ad proporcionand[] in forma predicta Et dicit quod predicti Willelmus et alii simul cum aliquibus aliis noluerunt adquiescere ordinacioni predicte justicie set adiverunt vicecomitem Lind[] predictum et per maliciam et in enervacionem predicti precepti regis procuraverunt aliam ordinacionem fieri per eum scilicet quod predicta justicia mutata esset in aliam formam et assesserunt super eum decem perticatas in longitudine ubi si assessus fuisset secundum ordinacionem predicte justicie potuit evassise per duos pedes reparand[] vel circiter dicit enim quod semper paratus fuit obtemperare mandatis predictorum duodecim per predictos justiciarios electorum et quod ordinacio talis fuit per predictos justiciarios ponit se super recordum predictorum justiciariorum et quod semper paratus fuit reparare fossatum illud secundum quod per xij electos per predictos justiciarios assessus fuisset petit quod inquiratur per patriam [] Et Willelmus et alii dicunt quod per xij juratos per justiciarios electos fuerunt predicto Ade decem perticate fossati predicti assignate ad reparand[] et predictus Adam illas decem perticatas ei sic per eos assignatas reparare noluit et de hoc ponunt se super patriam Et Adam dicit quod predicte decem perticate per xij juratos electos per eos et socios suos ei non fuerunt assignate et quod porcionem suam quam super eum predicti xij assidere vellent paratus fuit reparare petit quod inquiratur et Willelmus similiter
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter