utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00730088

Charter
Charter Number: 00730088
Cartulary Title: The Medieval Lindsey Marsh, Select Documents
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Verdict
Date: 1234
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Veredictum de inquisicione facta super serviciis et consuetudinibus portus de Wainflete et libertate tempore domini Philippi de Kyma et predecessorum suorum per preceptum domini Henrici regis filii regis Johannis anno regni ipsius Henrici regis octavo decimo per sacramentum Radulphi de Freken[] Galfridi de Thorp [] apud Hidam die mercurii in crastino sancti Benedicti coram Philippo de Astill tunc vicecomite Isti iurati dicunt quod quelibet navis veniens ad portum de Wainflete carcata de blado vel sale causa vendicionis faciende dabit duos denarios de tolneto et i pro buss[] domino portus Et si veniat ad carcandum dabit domino portus hoc idem Et quelibet navis veniens cum pisc[] causa vendendi dabit ij den de tolneto Et si navis veniat ad portum et nichil emat neque vendat nichil dabit de consuetudine sed libere liceat recedere Et quelibet navis veniens ad portum cum marchandisis ancorabit ex utraque parte portus prout sibi necesse fuerit absque impedimento alicuius Et si aliqua domus prope fuerit sita adeo prope portum quod navis ibidem veniens applicare volens non possit propter domum predictam ibidem cum facultate ancorare tunc licebit naute navis in domo illa libere anchorare et cordas circa postes domus ligare et si necesse fuerit anchoram suam ultra domum proicere et ex altera parte domus ancorare sine impedimento alicuius Item naute venientes et applicantes ad portum libere bene et in pace faciant marchandisas suas a Limna usque crucem de Wlmersty nec habebunt alios testes nisi corulos suos Et si aliquis illis infra dictas metas iniuriatus fuerit super marchandisa sua vel empcionibus vel vendicionibus suis naute simul cum ballivo portus venire debent ad dominum feodi vel ad eius ballivum ad rectum habend et ad suscipiendum de tyda in tydam Si non fuerit illis ius exhibitum infra terciam tidam dominus portus vel eius ballivus plenum rectum illis tenebit de quocunque sit infra dictas metas Et si ballivus portus aliquam fecerit festinatam summonicionem super aliquem infra dictas metas per querelam alicuius et dominus feodi vel eius ballivus veniat ad curiam domini portus et petat curiam suam ad horam et terminum habebit curiam suam et tenebit rectum conquerenti de die in diem quod si non fecerit dominus portus vel eius ballivus in curia sua plenum rectum tenebit conquerenti Item si quis infra dictas metas preoccupaverit super alium super sandacris suis bene licebit illis hoc inter se ipsos per amicos emendare si querela fit que fiat ballivo portus et non possint hoc inter se ipsos emendare amicabiliter Et si querela veniat super huiusmodi ballivo portus ipse ballivus in curia domini sui super hoc plenum rectum tenebit conquerenti et ille qui convictus fuerit deliquisse dabit domino portus pro misericordia sua xvi den de quocunque feodo sit Item si aliquod fossatum maris vel marisci fractum fuerit et ille cuius fossatum illud infra duas tidas non emendaverit dabit domino portus pro misericordia sua xvi den et villate xvi den de quocunque feodo sit et ballivus portus faciet illum illud fossatum et reparare et emendare Et si aliqua via infra dictas metas fuit carcata vel opturata per murum vel aliquod fossatum levatum vel per aliquod aliud ille qui convictus fuerit super hoc deliquisse dabit domino portus xvi den pro misericordia sua de quocunque feodo sit et villate xvi den et ballivus portus faciet illum illam viam iuste emendare Item assisa panis et cervisie debet fieri quolibet anno ad festum sancti Michaelis per commune consilium duarum villatarum Et quocienscunque aliquis pistor vel brasiator vel brasiatrix fregerit assisam panis vel cervisie dabit domino portus xvi d pro sua misericordia de quocunque feodo sit infra dictas metas excepto feodo domini Roberti de Tatteshale Et omnes brasiatores et brasiatrices de Wainflete excepto feodo quod fuit domini Ranulfi de Praeres et tofto Holdani Palmer et tofto Godfrici filii Himme dabunt domino portus viii d per annum de tolneto Et quelibet patella bulliens salem a Limina usque crucem de Wlmersty dabit domino portus semel in anno unum fundyng salis scilicet i satemel que debet esse de xviii pollicibus excepto feodo domini Roberti de Tateshale quod nullum fundyng salis dat Item dominus portus debet tendere rete suum primo in loco primo in portu ad anguillas capiendas et postea secundo loco heres domini Ranulfi de Praeres unum rete et postea quicunque voluerit de Wainflete Item portus debet opturari et aperiri per commune consilium duarum villatarum quocienscunque necesse fuerit ad emendacionem et commodum domini portus et duarum villatarum homines de Wainflete tunc debent portum aperire et opturare Item omnes bussell[] et omnes galon[] infra dictas metas debent signari de quodam signiferr[] domini portus Et signum illud debet tradi ad custodiam duobus hominibus legalibus per consilium duarum villatarum Item naute extranei qui non sunt de villa habebunt rectum de tida in tidam si illis fuerit forisfactum vel iniuriatum secundum usum et consuetudinem nautarum Et naute qui sunt in villa radicati et atrium habentes in villa habebunt rectum secundum usum et consuetudinem hominum ville vel provincie si illis fuerit forisfactum vel iniuriatum Item nullus debet sequi placita portus nisi per sacrabar[] id est per vadium et plegium
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter