utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00730090

Charter
Charter Number: 00730090
Cartulary Title: The Medieval Lindsey Marsh, Select Documents
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1304
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Petrus filius Simonis de Waynflet salutem in domino Noveritis me dedisse et pro me et heredibus meis concessisse domino Henrico de Lascy comiti Lincoln[] et heredibus suis duas marcas annui redditus cum pertinenciis in Waynflet percipiendas annuatim de quodam molendino meo ventricio et de mesuagio meo in quo pater meus manere consuevit in eadem villa iacente inter portum versus austrum et terram Wydonis filii Mathei versus aquilonem habend et tenend predictum redditum cum pertinenciis predicto domino Henrico de Lascy comiti Lincoln[] capitali domino feodo illius et heredibus suis imperpetuum percipiendum annuatim in festis sancti Michaelis et Pasche pro equali porcione Ita videlicet quod bene liceat prefato domino Henrico et heredibus suis pro predicto redditu suis terminis non soluto in predictis mesuagio et molendino pro voluntate sua distringere In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Ranulpho de Friskeneye Petro de Gypthorp[] militibus Simone filio Wydonis Willelmo de Thorp[] Willelmo de Barwe Laurencio filio Hugonis Willelmo de Elreker et aliis Dat[] apud Bolingbrok die Martis in crastino sancti Mathei anno domini millesimo ccc quarto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter