utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00730096

Charter
Charter Number: 00730096
Cartulary Title: The Medieval Lindsey Marsh, Select Documents
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1280
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Anno ab incarnacione domini milesimo ducentesimo octogesimo ad festum apostolorum Philippi et Jacobi convenit inter Willelmum filium Roberti de Welle ex parte una et Willelmum filium Roberti de Wylughby ex altera Quod cum predictus Willelmus de Welle et nativi sui de Brunthorp[] habuissent unam semitam per medium curie predicti Willelmi filii Roberti de Wylughby in eadem villa eundi pedes et redeundi et feretrum portandi versus ecclesiam de Wylughby et de ecclesia ad Brunthorp[] Idem Willelmus filius Roberti de Welle pro se et heredibus suis et assignatis et pro omnibus nativis de Brunthorp[] et eorum successoribus relaxavit et omnino quietumclamavit predicto Willelmo de Wylughby et heredibus suis et eorum assignatis imperpetuum predictam semitam et quecumque jura habuerunt vel habere potuerunt in dicta semita in curia predicta de Wylughby Ita quod liceat in posterum predicto Willelmo de Wylughby et heredibus suis et eorum assignatis predictam semitam per murum vel fossatum vel quocumque alio modo pro libito suo obstruere vel includere sine aliqua perturbacione vel reclamacione predicti Willelmi de Welle vel heredum suorum vel suorum assignatorum vel omnium nativorum de Brunthorp[] vel eorum successorum Pro hac vero relaxacione et quietumclamacione concessit et dimisit predictus Willelmus filius Roberti de Wylughby pro se et heredibus suis inperpetuum predicto Willelmo filio Roberti de Welle et heredibus suis et omnibus nativis de Brunthorp[] et eorum successoribus unam semitam eundi pedes de Brunthorp[] ad ecclesiam de Wylughby et redeundi et feretrum portandi continentem in se sex pedes in latitudine incipientem ad partem orientalem de Brakenholm[] transeundo usque Kyrkefen ubi solebant ire et de Kyrkefen usque calcetum inter salices ex parte australi vaccarie et de dicto calceto usque Westgardinum ex parte boriali manerii de Wylughby et deinde ex transverso dicti Westgardini super acrestam fossate ex parte occidentali eiusdem fossate ex transverso viam usque scalam ecclesie juxta portam rectoris ecclesie de Wylughby cum pleno vire eundi et redeundi per ipsam sicut predictum est libere quiete bene et in pace sine aliquo reclamacione vel contradictione predicti Willelmi de Wylughby vel heredum suorum salvo sibi fundo illius semite Et ut hec omnia prescripta rata sint et stabilia inperpetuum partes huic scripto in modo cyrographi confecto sigilla sua alternatim apposuerunt Testibus dominis Willelmo de Vescy Johanne Bek Jollano de Bavent[] Waltero de Hamby Thoma de Langeton militibus Willelmo de Thorp[] Willelmo de Stepyng[] Thoma de Boby Thoma de Welleton[] Johanne camerario et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter