utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00740041

Charter Number: 00740041
Cartulary Title: Basset Charters c.1120 to 1250
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1219
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec et finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die sancti Michaelis in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis tertio coram domino H de Burgo tunc justiciario Angl[] Martino de Pateshull[] Radulfo Hareng[] Stephano de Segrave Symone de Insul[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Hildam que fuit uxor Radulfi Boschard[] petentem et Mauricium de Weston[] tenentem de tertia parte unius virgate terre cum pertinentiis in Deseburg[] quam ipsa clamabat esse de rationabili dote que eam contingit de libero tenemento quod fuit predicti Radulfi quondam viri sui et unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Hilda remisit et quietum clamavit predicto Mauricio et heredibus suis de se totum jus et clamium quod habuit in predicta dote in perpetuum Et pro hac remissione et quieta clamantia et fine et concordia idem Mauricius dedit predicte Hilde dimidiam marcam argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter