utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00740043

Charter Number: 00740043
Cartulary Title: Basset Charters c.1120 to 1250
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1218
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia de Castro coram militibus baronie Burg anno ab incarnatione domini millesimo ccxviii inter Robertum abbatem de Burgo et conventum eiusdem loci petentes et Radulfum Basset tenentem de terra de Pytesle unde placitum fuit aliquando in curia domini regis inter predictos abbatem et conventum Burg et Ricardum Basset patrem prefati Radulfi videlicet quod prefatus Radulfus recognovit terram de Pytesle predictam esse jus et dominicum ecclesie Burg et se nullum jus in ea clamare nisi per eos nec patrem eius Ricardum nec antecessores eius eam umquam aliquo tempore tenuisse nisi ad feodi firmam Et prefati abbas et conventus Burg concesserunt et dimiserunt et presentis scripti patrocinio confirmaverunt Radulfo Basset prefato et heredibus suis inperpetuum ad feodi firmam predictam terram de Pytesle cum pertinentiis suis salva advocatione ecclesie ville insempiternum abbatie predicte de Burg habend et tenend bene et in pace integre et hereditarie solvendo camere abbatis singulis annis decem marcas argenti pro omni servitio ad abbatiam predictam pertinente ad hos terminos anni scilicet in festo sancti Michaelis v marcas et ad Pascha v marcas Idem vero Radulfus juravit pro se et heredibus suis tactis sacro sanctis quod fideliter servabit terminos solutioni statutos et quod numquam dabunt vel invadiabunt vel vendent terram prescriptam vel aliquam eius partem aliquibus juris religiosis sine assensu sepedictorum abbatis et conventus de Burgo et quod non querent per se vel per alium artem vel ingenium unde ecclesia Burg jure suo quantum ad terram predictam in aliquo defraudetur vel aliquam jacturam sustineat vel lesionem Et si forte ipse vel heredes sui a solutione alicuius termini cessaverint licebit abbati et conventui predictis distringere eos per averia inventa in feodo predicto et capta detinere donec eis quod detentum fuerit plenarie persolvatur Ad maiorem huius rei securitatem predicti abbas et conventus de Burg in parte cyrograffati penes predictum Basset residente sigilla sua in memoriam extantum et futurorum apposuerunt Et predictus Radulfus in parte cirograffati penes predictos abbatem et conventum residente sigillum suum apposuit Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter