utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00740109

Charter
Charter Number: 00740109
Cartulary Title: Basset Charters c.1120 to 1250
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1213
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxon[] in crastino omnium sanctorum anno regni regis Johannis xv coram ipso domino rege Simone de Pat[]hull[] Jacobo de Poterna Rogero Huscarl[] justic[] et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Walterum spigurnell et Celestriam uxorem suam petentes per ipsum Walterum positum loco ipsius Celestrie ad lucrandum vel perdendum et Reginaldum Bassat tenentem de sex virgatis terre cum pertinentiis in Wulfheia unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicti Walterus et Celestria uxor eius remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus ipsius Celestriae eidem Reginaldo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuerunt in predictis sex virgatis terre cum pertinentiis et in omnibus aliis tenementis que idem Reginaldus tenet in eadem villa de w[ulf]heia inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Reginaldus de[dit] eisdem Waltero et Celestrie quindecim marcas argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter