utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00740112

Charter Number: 00740112
Cartulary Title: Basset Charters c.1120 to 1250
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1219
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Linc[] a crastino Epiphanie in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis tertio coram domino Hugone Linc[] episcopo Johanne Marescallo Willelmo de Albiniac[] Ada de Novo Mercato Waltero Mauclerc[] Willelmo de Cressy justic[] itinerantibus et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Aliciam que fuit uxor Walteri filii Osberti petentem et Willelmum Basset tenentem et tertia parte trium bovatarum terre et unius tofti et unius molendini cum pertinentiis in Meringeham[] quam ipsa clamat esse rationabilem dotem suam de libero tenemento quod fuit predicti Walteri quondam viri sui in eadem villa unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Alicia remisit et quietum clamavit de se ipsi Willelmo et heredibus suis totum jus et clamium quod ipsa habuit in predicta tertia parte predicte terre et tofti et molendini cum pertinentiis nomine dotis Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia idem Willelmus ipsi Alicie duas marcas argenti dedit
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter