utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00740116

Charter
Charter Number: 00740116
Cartulary Title: Basset Charters c.1120 to 1250
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1221
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Leicest[] in octabis nativitatis sancte Marie anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinto coram Simone abbate de Rading[] Ranulfo abbate de Evesham Johanne de Munemue Martino de Pat[]hull[] Radulfo Harang[] Roberto de Lexinton[] Radulfo Musard[] justic[] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Amabilem que fuit uxor Ricardi de Foxton[] petentem et Alanum Basset et Amiciam uxorem eius tenentes de una caruata terre et de servitio unius militis cum pertinentiis in Foxton[] et Bugedon[] et Haverberge et Scaudeford[] et Guthmundesle et inter eandem Amabilem petentem et Ricardum de Midelton[] et Beatriciam uxorem eius tenentes de una caruata terre et de servitio unius militis cum pertinentiis in eisdem villis que ipsa Amabilis clamavit versus eos ut rationabilem dotem suam de libero tenemento quod fuit predicti Ricardi quondam viri sui in eisdem villis et inter eandem Amabilem petentem et Johannem abbatem de Sulebi tenentem per Simonem canonicum suum positum loco suo ad perdendum vel lucrandum de tribus partibus unius virgate terre cum pertinentiis in Foxton[] et inter eandem Amabilem petentem et Ricardum filium Phillipi tenentem de una bovata terre cum pertinentiis in eadem villa que ipsa Amabilis clamavit versus ipsos abbatem et Ricardum ut rationabilem dotem suam de libero tenemento quod fuit predicti Ricardi quondam viri sui in eadem villa et unde ipsi abbas et Ricardus vocaverunt ipsos Alanum et Amiciam Ricardum et Beatriciam ad warantum versus eandem Amabilem qui venerunt et eis warantizaverunt et unde placitum fuit inter eos in predicta curia scilicet quod predicti Alanus et Amicia Ricardus et Beatricia recongnoverunt et concesserunt ipsi Amabili duas caruatas terre cum pertinentiis in Foxton[] scilicet totum dominicum cum capitali messuagio quod ipsi habuerunt in eadem villa et preterea recongnoverunt et concesserunt ipsi Amabili totum servitium Radulfi Flandrensis de una caruata terre cum pertinentiis quam ipse tenuit de eis in eadem villa scilicet forinsecum servitium pro omni servitio et totum servitium Willelmi Maucuvenant de dimidia virgata terre cum pertinentiis quam ipse tenet in eadem villa scilicet unam libram cimini et forinsecum servitium habend et tenend ipsi Amabili tota vita sua nomine [d]otis faciendo inde forinsecum servitium tantum pro omni servitio Et pro hac recongnitione et conscessione et fine et concordia ipsa Amabilis remisit et quietum clamavit de se ipsis Alano et Amicie Ricardo et Beatricie et heredibus ipsarum Amicie et Beatricie et predicto abbati et successoribus suis et predicto Ricardo filio Phillipi et heredibus suis imperpetuum totum jus et clamium quod habuit in residuo dotis sue quod ipsa clamavit versus eos
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter