utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00740137

Charter Number: 00740137
Cartulary Title: Basset Charters c.1120 to 1250
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1231
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis in crastino sancti Michaelis apud Notingh[] anno regni regis Henrici filii regis Johannis quintodecimo coram Stephano de Segrave Roberto de Lexinton[] Willelmo de Insula et magistro Roberto de Scherdelawe justic[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Radulfum Basset et Milisantam uxorem eius querentes et Robertum de Chaucumbe inpedientem de duabus carucatis terre cum pertinentiis in Strubby unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curiascilicet quod predictus Robertus recongnovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsorum Radulfi et Milisante et illam warantizavit in eadem curia ut illam quam habent ex dono suo in maritagio ipsius Milisante habend et tenend eisdem Radulfo et Milisante et heredibus ipsius Milisante de predicto Roberto tota vita ipsius Roberti in liberum mari[t]agium nisi idem Robertus prius alium heredem habuerit quam Amabilem uxorem Gileberti de Segrave et predictam Milisantam Et si alium heredem habuerit quam predictas Amabilem et Milisantam tunc idem Robertus dabit eisdem Radulfo et Milisante quindecim libratas [t]er[re] de terra sua de Chaucumbe in escambium predictarum duarum carucatarum terre habend et tenend eisdem Radulfo et Milisante et heredibus ipsius Milisante de predicto Roberto et heredibus suis in liberum maritagium in perpetuum Et tunc predicte duo carucate terre cum pertinentiis in Strubby revertentur ad ipsum Robertum et heredes suos quiete de predicto Radulfo et Milisanta et heredibus ipsius Milisante im perpetuum Manerium vero de Dauby integre remanebit predictis Gilberto et Amabili et [heredi]bus ipsius Amabilis ut liberum maritagium ipsius Amabilis tenend de predicto Roberto et heredibus suis in perpetuum Si vero idem Robertus nullum alium heredem habuerit quam predictas Amabilem et Milisantam tunc predicti Gilebertus et Amabilis et heredes [ama]bilis tenebunt manerium de Dauby de ipso Roberto sicut tenuerunt die qua hec concordia facta fuit tota vita ipsius Roberti Et predicti Radulfus et Milisanta et heredes ipsius Milisante tenebunt predictam terram de Strubby sicut tenuerunt die qua [hec concor]dia facta fuit tota vita ipsius Roberti Et post decessum ipsius Roberti totum manerium de Chaucumbe cum pertinentiis et medietas manerii de Aspel[] cum capitali mesuagio et aliis pertinentiis suis et aesnescia ipsius Amabilis [] [pre]dictis Gilberto et Amabili et heredibus ipsius Amabilis in perpetuum in proparte ipsius Amabilis de hereditate que fuit ipsius Roberti Et manerium de Dauby cum pertinentiis et tota predicta terra de Strubby cum pertinentiis et [] [as]pel cum pertinentiis integre remanebunt predictis Radulfo et Milisante et heredibus ipsius Milisante in perpetuum in proparte ipsius Milisante de hereditate eadem salva predictis Gileberto et Amabili aesnescia ipsius Amabilis sicut[predictum est] [] militum Et omnes terre que fuerunt ipsius Roberti vel que ipsi Roberto accidere poterunt vel quas adquirere poterit dimidiabuntur inter predictos Gilbertum et Amabilem et heredes ipsius Amabilis et predictos Radulfum et [] Milisante secundum legem et consuetudinem regni Anglie Et hec concordia facta fuit presentibus predictis Gilberto et Amabile et illam concedentibus Et sciendum quod idem Robertus concessit [] vel feodis vendet vel dabit vel aliquo modo alienabit sine consilio Stephani de Segrave et Willelmi Basset Et pro hac recongnitione warantia fine et concordia idem Radulfus et Milisanta dedit [r]oberto unum spervarium sorum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter