utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00740138

Charter Number: 00740138
Cartulary Title: Basset Charters c.1120 to 1250
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1232
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Notingham in crastino sancte Trinitatis anno rengni regis Henrici filii regis Johannis sexto decimo coram Stephano de Segrave Adam de Novo Mercato Willelmo de Ebor[] Willelmo Basset magistro Roberto de Schardelawe magistro Rogero de Cantelup[] et Willelmo de Insula justic[] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Edwynum de Sutton[] petentem et Radulfum Basset tenentem de duabus bovatis terre cum pertinentiis in Bonigton[] unde recongnitio mangne assise summonita fuit inter eos in eadem curiascilicet quod predictus Radulfus recongnovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Edwyni Et pro hac recongnitione fine et concordia idem Edwynus concessit predicto Radulfo unam bovatam terre cum pertinentiis de eadem terra ubique in campis versus occidentem habend et tenend eidem Radulfo et heredibus suis de capitalibus dominis feodi illius inperpetuum faciendo inde servitium quantum ad eandem bovatam terre pertinet pro omni servitio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter