utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00740154

Charter
Charter Number: 00740154
Cartulary Title: Basset Charters c.1120 to 1250
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1241
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Oxon[] a die Pasche in unum mensem anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo quinto coram Willelmo de Ebor[] preposito Beverl[] Henrico de Bathon Rogero de Thurkelby et Gilberto de Preston[] justic[] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum de Englefeld[] querentem et Alanum Basset impedientem de medietate feodi unius militis cum pertinentiis in Siplake unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curiascilicet quod predictus Alanus recognovit predictam medietatem eiusdem feodi cum omnibus pertinentiis suis esse jus ipsius Willelmi ut illam quam idem Willelmus habet de dono predicti Alani habend et tenend eidem Willelmo et heredibus suis de predicto Alano et heredibus suis imperpetuum reddendo inde per annum unum par albarum cirothecarum vel unum denarium ad Pascha apud Ippeden[] et faciendo inde capitalibus dominis feodi illius pro predicto Alano et heredibus suis omnia alia servitia que ad predictam medietatem eiusdem feodi pertinent Et idem Alanus et heredes sui warantizabunt eidem Willelmo et heredibus suis predictam medietatem eiusdem feodi cum pertinentiis per predictum servitium contra omnes homines inperpetuum Et pro hac recognitione warantia fine et concordia idem Willelmus dedit et concessit predicto Alano totam terram suam cum omnibus pertinentiis suis quam habuit in Thyedi in comitatu Cornubie et similiter omnes alias terras et tenementa cum omnibus pertinentiis suis que idem Willelmus prius habuit in eodem comitatu de hereditate que fuit Galfridi de Dunstanvill[] consanguiney predicti Willelmi habend et tenend eidem Alano et heredibus suis de predicto Willelmo et heredibus suis imperpetuum faciendo inde duas partes servitii feodi unius militis pro omni servitio et exactione predicto Willelmo et heredibus suis Concessit ettiam idem Willelmus pro se et heredibus suis quod omnes terre et omnia tenementa cum pertinentiis que Isabella que fuit uxor Alani de Dunstanvill[] tenuit in eodem comitatu in dotem de dono predicti Alani et que eidem Willelmo et heredibus suis post decessum ipsius Isabelle debuerunt reverti post decessum ipsius Isabelle revertantur ad predictum Alanum Basset vel heredes suos tenend eidem Alano et heredibus suis simul cum aliis predictis tenementis in comitatu Cornubie de predicto Willelmo et heredibus suis per predictum servitium imperpetuum Et idem Willelmus et heredes sui warantizabunt eidem Alano Basset et heredibus suis omnia predicta tenementa cum pertinentiis que eidem Alano et heredibus suis per istum finem remanent per predictum servitium contra omnes homines imperpetuum Et preterea idem Willelmus concessit pro se et heredibus suis quod ipsi reddent singulis annis eidem Alano Basset et heredibus suis centum solidos sterlingorum apud Ippeden[] tota vita ipsius Isabelle ad duos terminos scilicet medietatem ad festum sancti Michaelis et alteram medietatem ad festum beate Marie in Martio Et post decessum ipsius Isabelle idem Willelmus et heredes sui erunt quieti de solutione predictorum centum solidorum per annum in perpetuum Et similiter idem Willelmus dedit predicto Alano Basset triginta marcas argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter