utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00750621

Charter 00750621
Charter Number: 00750621
Cartulary Title: Chartulary of the Cistercian Abbey of St. Mary of Sallay in Craven
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1265
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
In nomine Domini amen Cum inter viros religiosos scilicet abbatem et conventum sancte Marie Ebor ex parte una Hugonem abbatem de Salleya et ejusdem loci conventum ex altera super quibusdam decimis provenientibus de tribus acris terre et dimidia quas dominus W de Kym habuit in campo de Smaus juxta terram Radulphi de Smaus ex parte orientali orta fuisset absque litis instancia materia questionis eo quod dicti abbas et conventus de Sallai dicebant dictas decimas ad eos racione ecclesie de Tadecastre quam in usus proprios detinent pertinere et dictos abbatem et conventum sancte Marie Ebor dictas decimas in eorum prejudicium indebite percipere dictis abbate et conventu sancte Marie Ebor econtrario asserentibus dictas terras et decimas esse de parochia de Neutona ac de dominicis ejusdem loci sicque ad ipsos pertinere Tandem mediantibus amicis communibus in hunc modum conquievit videlicet quod abbas et conventus sancte Marie Ebor sponte et pro bono pacis voluerunt et promiserunt se solituros abbati et conventui de Sallai apud grangiam suam de Tadecastre monacho vel converso eorundem ibidem invento singulis annis quibus dicta terra fuerit seminata unam libram piperis vel xij denarios utrum abbas et conventus sancte Marie Ebor voluerint in festo Assumpcionis beate Virginis et dicti abbas et conventus de Sallai promiserunt quod dictos abbatem et conventum sancte Marie Ebor super dictis decimis nullatenus molestabunt juri si quod habuerunt in peticione decimarum trium acrarum terre et dimidie penitus renuntiantes salvo tamen eis redditu supradicto In cujus rei testimonium huic carte inter partes cyrographate dicte partes signa sua alternatim apposuerunt Actum apud Ebor die Mercurii proxima post festum sancti Laurencii anno Domini mcclx quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter