utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00760022

Charter
Charter Number: 00760022
Cartulary Title: The Percy Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1182
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Eboracum die Lune proxima ante festum sancte Margarete anno xxviij regni regis Henrici secundi coram Thoma filio Bernardi et Alano de Furnellis et Roberto de Witefeld tunc justiciis domini regis et coram ceteris baronibus qui tunc ibi aderant inter Ricardum de Neuby et Agnetem de Percy de dimidia carucata terre in Daltona Unde cognicio fuit summonita inter eos in curia domini regis scilicet quod prefatus Ricardus quietam clamavit Agneti de Percy et heredibus suis predictam dimidiam carucatam terre in Daltona cum pertinenciis quietam et liberam de se et heredibus suis pro xlj s quos monachi de Fontibus reddent annuatim sibi et heredibus suis ex parte domine Agnetis de Percy Et prefatus Ricardus de Neuby warantizabit Agneti de Percy et heredibus suis prefatam dimidiam carucatam terre in Daltona cum omnibus pertinenciis contra omne clamium Et prefata Agnes de Percy warantizabit predicto Ricardo et heredibus suis xij prenominatos contra omne clamium Et predictus Ricardus faciet forinsecum servicium quantum pertinet dimidie carucate terre unde xij carucate terre faciunt servicium feodi unius militis Et predicti monachi de Fontibus reddent prefato Ricardo et heredibus suis xij s predictos de firma quam debent Agneti de Percy pro grangia de Marton
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter