utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00760374

Charter 00760374
Charter Number: 00760374
Cartulary Title: The Percy Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1265 - 1266
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Anno Gracie mcclx quinto die Jovis proximo post Conversionem sancti Pauli apud Tresk coram domino Ricardo de Midelton tunc justiciario domini regis facta est Hec concordia et convencio inter Elyam filium Elye de Knol et Hawisiam uxorem ejus ex una parte et Johannem de alta Ripa et Matildem uxorem ejus ex altera videlicet quod de hereditate que fuit Rayneri de Archis predictis Elie et Hawisie [] remanebit imperpetuum tota terra de Staverbot [] et totum pratum quod predictus Reynerus habuit in Langerstrother juxta capellam et homagium et servicium de Arneclive [] que Elias de Gikeleswyk tenuit de predicto Reynero et tria tofta in villa de Ketelwell scilicet que Reynerus de Archis et Wymerus molendinarius et Johannes filius Thome tenuerunt in eadem villa cum una integra acra terre in predicta villa [] Predicto vero Johanni et Matildi uxori ejus [] remanebit imperpetuum tota terra de Hapton que fuit Reyneri de Archis [] tam in dominicis quam in serviciis et decem bovate terre in villa de Heyton [] et tota terra de Rathemel quam Raynerus de Archis et Sarra uxor ejus tenuerunt in eadem villa [] et facient unusquisque servicia tenementis pertinencia ubi prius fieri solebant De advocacione autem ecclesie de Arneclif de qua eodem tempore fuit contencio ita provisum est quod predictus Elias et Hawisia uxor ejus eodem tempore ad eandem ecclesiam debuerit presentare et presentabant quia eodem tempore vacabat Johannes autem de Alta Ripa et Matildis uxor ejus alias presentabunt cum proximo vacaverit et tercio Elias et Hawisia uxor ejus presentabunt et sic semper transibit presentacio ab uno ad alium et ad eorum heredes eodem modo usque in eternum []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter