utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00760747

Charter
Charter Number: 00760747
Cartulary Title: The Percy Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cum lis mota esset inter robertum filium Rogeri ex una parte et Ricardum rectorem ecclesie de Roubyri ex altera super quibusdam libertatibus et aysiamentis ad ecclesiam de Routhbyri pertinentibus tandem lis in hunc modum amicabiliter conquievit videlicet quod idem Robertus concessit [] eidem Ricardo rectori ecclesie de Roubyri et successoribus suis racionabilia estoveria in foresta sua de Roubyri videlicet ad edificandum conburendum claudendum et ad carucas hercias carros et carectas cum virgis omnibus et aliis necessariis ad omnia predicta spectantibus omnibus diebus anni excepto mense vetito ita videlicet quod predictus Ricardus et successores sui venire debent ad curiam domini de Roubyri proximam post Pascha per se vel per alium ad petendum estoveria subscripta que quidem estoveria dictus Ricardus [] capiant sive forestarii domini capcioni eorundem estoveriorum voluerint Interesse sive non Concessit eciam dominus Robertus villanis de Wytton tenentibus predicti rectoris estoveria racionabilia in foresta sua de Roubyri videlicet ad edificandum et claudendum semel in anno per visum forestariorum et ad comburendum de mortuo sicco bosco omnibus diebus anni excepto mense vetito sine visu forestariorum et ad carucas hercias carros et carectas cum virgis et aliis predictis carucis herciis carris et carectis necessariis quolibet tercio anno per visum forestariorum Concessit eciam dictus Robertus dicto Ricardo et successoribus suis dicte ecclesie rectoribus quod habeant et possideant bercariam suam in campo de Wytton versus occidentem edificatam bene et in pace [] Concessit eciam dictus Robertus dicto rectori [] quandam placeam in foresta sua de Roubyri juxta Langesaue continentem decem acras que se extendunt linialiter versus occidentem usque ad viam transeuntem juxta Conwode per certas divisas sicut est fossatis inclusa ita quod dictus rector [] dictam placeam habeant [] in puram elemosinam cum libero introitu et exitu ad claudendum sertandum colendum et ad omnimodum profectum pro voluntate eorundem faciendum Ita quod si pro defectu clausture averia alicujus intraverint rechaciabuntur sine dampno Et sciendum est quod dictus rector [] concessit prefato Roberto quod possit claudere boscum qui dicitur Lely de Wytton incipientem ad rivulum qui dicitur Wytewell et sic per certas divisas usque ad viam versus orientem que se extendit versus forestam juxta le Lely salvis dicto rectori [] decimis de dicto parco provenientibus ita quod dicta via extra clausturam parci omnibus transeuntibus libere permaneat Et sciendum est quod rector [] concessit quod predictus Robertus [] habeant [] totum pratum de Ylylawe tam novum quam vetus tunc inclusum in defenso per totum annum ita quod illud pratum claudant sufficienter ne averia ipsius rectoris [] vel hominum suorum intrent per defectum clausture que si intraverint rechacientur statim sine dampno [] Et sciendum est quod si averia aliorum in eodem prato pascant tempore aperto exceptis averus ipsius Roberti [] averia ipsius rectoris [] et hominum suorum in eodem pascent sine calumpnia Salva eciam ipsi rectori [] decima feni proveniente de eodem prato Dictus vero Robertus [] concessit dicto rectori [] ad omnimoda averia sua fuganda pro voluntate sua cum necesse fuerit liberum introitum et exitum omnibus diebus anni per mediam partem occidentalem de le Lely per antiquam viam juxta Conwode que ducit ab aquilone versus austrum usque ad pasturam de Roubyri ubique extra dictum parcum et per medium parcum per portas ex utraque parte parci factas sicut provisum fuit communi consensu et assensu utriusque partis ita scilicet quod si averia dicti rectoris [] cujuscunque fuerint generis vel etatis infra dictum parcum de Lely per defectum clausture aliquo tempore intraverint vel per medium parcum transeuncia extra viam invitis pastoribus suis aliquo modo transerint nullo modo inparcabuntur sed sine dampno et molestia [] rechaciabuntur Et sciendum est quod idem rector concessit eidem Roberto partem terre sue arabilis et prati in campo de Whitton ad clausturam dicti parci faciendam Et dictus Robertus [] concessit dicto rectori [] in recompensacionem dicte terre et in recompensacionem tante terre quantum via viginti pedum in latitudine continebit per medium campum de Whitton usque ad pasturam dicti rectoris in parte occidentali campi predicti quatuor acras terre videlicet ij acras terre arabilis in cultura que dicitur Kotmatiland ex parte occidentali manerii dicti rectoris et duas acras prati in Kenghallewendes ita quidem quod dictus rector [] dictam terram cum prato habeant [] in puram [] elemosinam []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter