utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00760753

Charter Number: 00760753
Cartulary Title: The Percy Chartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1269
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Hec est convencio facta inter Thomam filium Symonis de Divelston querentem ex una parte et robertum filium Rogeri deforciantem de racionabilibus estoveriis ipsius Thome in bosco ipsius Roberti in Corbrigg ex altera Unde placitum fuit summonitum [] apud Novum Castrum in crastino apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo tercio videlicet quod idem Thomas [] quietum clamavit eidem Roberto [] totum jus [] in omnibus clausis factis die hujus composicionis et in boscis brueriis petariis et aliis rebus infra boscos et pasturas de Corbrig ex australi parte de Divelston Salvis tamen dicto Thome [] et hominibus suis communa pasture herbagii sicut habere solebant in predicto bosco Et quod homines ipsius Thome habeant colpicium de stubbis et ramillis arborum prostratarum in eodem bosco post capcionem domini et burgensium de Corbrig cum feugerio per divisas subscriptas videlicet a semita que vadit ultra le Acrihard ascendendo usque ad Leurumwelleheued et sic transcendendo usque ad Sandiforth et sic descendendo per Ellestrother usque ad Houstirod in Depeden et versus occidentem usque in Deueles Et salva eidem Thome [] libera chacia sua in predicto bosco suo sicut habere solebat excepto clauso de Lynel Et salvo predicto Thome [] quod quieti sint de pannagio porcorum suorum propriorum in predicto bosco et quod homines predicti Thome [] dabunt pannagium porcorum suorum sicut dare solebant Et si contingat homines ipsius Thome [] a predicta communa feugerii colpicium stubborum et ramilloram per predictum Robertum [] aliquo casu eici aut repelli bene licebit predicto Thome [] jus predictorum hominum suorum tanquam jus proprium exigere et clamare secundum legem et consuetudinem regni Anglie Hec omnia prescripta tenebunt predictus Robertus [] soluta et quieta ita quod predictus Thomas [] aliquod jus [] in premissis exigere [] poterunt [] exceptis omnibus predicto Thome [] que superius in hoc scripto excipiuntur eis Pro hac autem [] quieta clamacione predictus Robertus filius Rogeri [] concessit [] predicto Thome [] totum boscum suum [] qui vocatur Dunstanwod inter Diueles versus orientem et divisas archiepiscopi Eboracensis observatas die hujus composicionis in occidente [] Salvis predicto Roberto [] et hominibus suis de Corbrig communa pasture in eodem bosco de Dunstanwod et bula hominibus dicti Roberti filii Rogeri de Corbrig ad festum sancti Johannis Baptiste ad ornamentum domorum suarum per visum forestariorum dicti Thome [] sine wasto sicut habere solebant tenend et habend predicto Thome [] ad manerium suum de Divelston pertinentem [] sicut dictus Robertus vel aliquis antecessorum suorum aliquo tempore melius et liberius dictum boscum tenuit Reddendo inde annuatim predicto Roberto unum denarium argenti in die Natalis Domini pro omni servicio []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter