utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00770070

Charter 00770070
Charter Number: 00770070
Cartulary Title: Great Chartulary of Glastonbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation, Grant
Date: 1267
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Willelmus divina miseracione Bath et Well episcopus religiosis viris R eadem gracia abbati Glast et eiusdem loci conventui salutem in Dno sempiternam Officii nostri debitum et affeccio paterna qua vobis glutino iungimur spirituali nos excitant et inducunt ut necessitati vestre prospicere satagamus pariter et honori viresque pro hospitalitate et elemosinarum largicione dilatanda ac aliis monasterii vestri oneribus sustinendis eo libencius ampliemus quo ad hoc post multa certamina inter ecclesias nostras et monasterium vestrum pace et tranquilitate celitus reparatis ex mutuo relacionis debito recognoscimus teneri Hac igitur consideracione prehibita ecclesias de Doultyng[] et Estbrente nostre diocesis cum earum capellis et aliis pertinenciis que de vestra advocacione existunt vobis auctoritate diocesana appropriamus et in proprios usus concedimus perpetuo retinendas intuitu caritatis volentes et concedentes quod vos cedentibus vel decedentibus earundem ecclesiarum rectoribus qui nunc sunt possessiones earundem libere intrare nostra et successorum nostrum licencia minime requisita et fructus vestros facere valeatis salvis vicariorum porcionibus congruis et competentibus de ipsarum ecclesiarum proventibus per nos vel successores nostros in eisdem sicut decet assignandis et taxandis unde valeant congruam sustentacionem habere ac episcopalia et archidiaconalia [] ipsius ecclesie onera ordinaria sustinere ad quas quidem vicarias cum vacaverint honestas personas nobis aut successoribus nostris ut convenit presentabitis Hec autem predicta vobis concedimus et ordinamus in forma premissa salvis pensionibus debitis et antiquis de predictis ecclesiis quibuscunque personis aut locis concessis et iuribus ac consuetudinibus episcopalibus et archidiaconalibus necnon et omnibus oneribus ordinariis consuetis et debitis de eisdem [extraordinariis autem inter vos et successores vestros ac predictarum ecclesiarum vicarios qui pro tempore fuerint pro rata parciendis] ac ecclesiarum nostrarum nostra et successorum nostrorum per omnia dignitate Pro sequestris autem predictarum ecclesiarum que secundum diversitatem temporum per cessionem vel decessum rectorum earundem varie contingere possent solvetis annis singulis in festo Pasche loci archidiacono xl solidos de ecclesiis memoratis ita quod per manum dicti archidiaconi satisfiat inde custodi fabrice ecclesie Well de ij marcis in termino supradicto In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum fecimus apponi Dat vij Kal Augusti anno Dni mcclxvii pontificatus nostri anno primo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter