utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00770148

Charter 00770148
Charter Number: 00770148
Cartulary Title: Great Chartulary of Glastonbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1266
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Universis presentes literas inspecturis Walterus permissione divina Bath et Well episcopus salutem in Dno Noverit universitas vestra quod cum inter nos et capitula ecclesiarum nostrarum Bath et Well ex parte una et religiosos viros Robertum abbatem et conventum monasterii Glaston ex altera facta esset quedam composicio super diversis gravibus et arduis contencionibus et controveriis longissimis retrotemporibus habitis inter predictas ecclesias et monasterium antedictum et super eadem composicione composita esset quedam scriptura in modum cirograffi confecta tam predicti episcopi et capitulorum suorum quam supradictorum abbatis et conventus signata sigillis in qua scriptura continebatur inter cetera hec clausula [] Ac postmodum nos et predicta capitula nostra ad maiorem pacis et tranquillitatis unionem perpetuo conservandam gratis concesserimus memoratis abbati et conventui et eorum successoribus quod abbas Glaston qui pro tempore fuerit in perpetuum non teneatur ad alteriusmodi sectam in comitatu Somerset quam in aliis comitatibus de predicta clausula subtraximus verba subscripta videlicet extra Somerset et novam inde de novo in forma qua prius predictis dumtaxat verbis demptis procuravimus de communi consensu fieri scripturam que nostro et ipsorum capitulorum nostrorum ac predictorum abbatis et conventus concorditer fuit sigillata sigillis perpetuo duratura et promisimus bona fide quod predictam scripturam primo factam eisdem abbati et conventui restitueremus cancellatam vel cancellandum Nos igitur fidem et veritatem semper salvare volentes supradictam scripturam super predicta composicione primo factam in quam hec verba scilicet [] continebantur pro nobis et successoribus nostris et predictis capitulis ac ecclesiis nostris dampnamus cassamus et reprobamus ac eam ubicunque seu apud quoscunque de cetero apparuerit cassam irritam et vacuam esse perpetuo nunciamus ac viribus omnino carere In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Dat viij Kal Octobr anno gracie mcclxvi
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter