utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00777045

Charter
Charter Number: 00777045
Cartulary Title: Great Chartulary of Glastonbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1100 - 1150
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Willelmus de Sowy racione ecclesie de Sowy dicit quod Ricardus de Canings rector ecclesie de Chedeseye iniuste inpedit eum super hoc quod dicto R inpediente predictus W non potest libere percipere decimas suas infra limites parochie de Sowy scilicet decimas illius prati quod dicitur Bolemede et prati quod fuit Roberti de Craville et prati quod dicitur Leuedymede et prati quod dicitur Fougleresmede et illius prati quod per dnm de Chedeseye scilicet Willelmum de Monte Acuto fuit inclusum quod fuit de pastura quondam pertinente ad manerium de Sowy et preterea decimas de herbagio provenientes ex aliqua parte predicte pasture in quarum decimarum de herbagio possessione sicuti in possessione decimarum animalium pascencium in predicta pastura perceptarum fuit ecclesie de Sowy tempore Galfridi fratris dicti W Unde predictus W pro dampno et iniuria et gravamine ecclesie de Sowy et sibi iam per decem annos vel plures per impedimentum dicti R illatis petit triginta marcas argenti et petit quod decetero non inpediat predictus R quominus ecclesia de Sowy omnes dictas decimas libere et quiete possit percipere hoc dicit salvo sibi iure addendi et minuendi mutandi vel corrigendi Partibus coram nobis legitime constitutis cum aliquamdiu inter eos super predictis decimis esset litigatum tandem lis mutuo parcium consensu sub hac forma conquievit videlicet quod cum prefixus esset dies prefato R ad proponendum omnes excepciones dilatorias inprimis dictus R integre et plene et expresse confessus [est] in iudicio omnes predictas decimas in dicta edicione contentas ad ecclesiam de Sowy de iure spectare ita tamen quod pro bono pacis prefatus R quoad ipse vixerit tenebit ad firmam decimas feni illius prati quod dicitur Bolemede et prati quod fuit Roberti de Craville et prati quod dicitur Leuedymede et prati quod dicitur Fougleresmede et illius prati quod per W de Monte Acuto fuit inclusum quod fuit de pastura pertinente ad manerium de Sowy de ecclesia de Sowy et Willelmo et successoribus eius reddendo singulis annis ecclesie de Sowy et W et successoribus eius duos solidos sterlingorum in festo Sancti Michaelis Post decessum autem vel cessionem ipsius R dicte decime integraliter ad ecclesiam de Sowy tanquam de iure ad ipsam spectantes revertentur et ipsas decimas dicta ecclesia de Sowy libere et quiete et inconcusse possidebit in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter