utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00780026

Charter
Charter Number: 00780026
Cartulary Title: Chartulary of St. John of Pontefract
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Acknowledgment
Date: 1238
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presentes littere pervenerint Johannes de Lascy comes Lincolnie et constabularius Cestrie salutem in domino Noverit universitas vestra me recepisse de domino Petro priore et conventu sancti Johannis de Pontefracto triginta marcas argenti in nundinis sancti Botulfi que fuerunt anno gratie mccxxx octavo per manum Thome de Knaresburg Illas scilicet triginta marcas in quibus idem Prior et conventus obligati fuerunt per cartam suam magistro Roberto de Winton precentori Eboracensi solvendis in predictis nundinis Et quia cartam dicte obligationis michi a predicto magistro Roberto liberatam et per negligentiam Osberti clerici mei perditam dictis Priori et Conventui in perceptione dictarum triginta marcarum non restitui presentium testimonio fideliter manucepi et promisi quod occasione dicte carte illis non restitute nec cancellate eos tam ego quam heredes mei inperpetuum conservabimus indempnes a quibuscumque predicta carta inposterum inveniatur In hujus rei testimonium huic scripto tam pro me quam pro heredibus meis sigillum meum apposui et predictis priori et conventui tradidi Hiis testibus domino Ade de Neirford tune senescallo meo Willelmo de Longo Campo Roberto capellano Osberto clerico Thoma de Knaresburga et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter