utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00780046

Charter
Charter Number: 00780046
Cartulary Title: Chartulary of St. John of Pontefract
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1158
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Rogerus dei gratia Eboracensis archiepiscopus omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris salutem in domino Justis postulationibus celerem debemus prebere assensum Inde est quod ad petitionem dilecti filii nostri Ade filii Swani donationem quam idem Adam fecit ecclesie sancti Johannis de Pontefracto et monachis deo ibidem servientibus nos eam ratam habemus et attestamur et confirmamus Donavit vero et subjecit predictus Adam filius Swani predicte ecclesie sancti Johannis de Pontefracto ad religionem locum illum sancte marie Magdalene de Lunda quem ipse ex consilio nostro in patrimonio suo fundavit ad opus monachorum qui ibidem deo inperpetuum regulariter servient pro animabus patris sui et matris sue et sua et omnium successorum suorum Adam vero tunc prior de Pontefracto ejusdem loci adquisitor et primus fundator cum a Pontefracto discesserit in eodem loco de Lunda manebit quamdiu vixerit prior et custos domus Post cujus decessum prior de Pontefracto et monachi ejusdem loci [] alios qui idonei sint in loco ejus substituent Recipient vero monachi de Pontefracto ab eodem loco de Lunda singulis annis inperpetuum unam marcam argenti nomine pensionis Hiis testibus R decano Osberto archidiacono Willelmo cappellano Adam de Brodewrd Arnaldo Roberto Adam Gregorio capellanis de Pontefracto Thoma senescallo monachorum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter