utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00790046

Charter
Charter Number: 00790046
Cartulary Title: Charters of the Redvers Family and the Earldom of Devon [Devon]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Grant
Date: 1157
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Reverendo domino et patri Roberto Dei gratia Exon[] episcopo universisque sancte Dei ecclesie filiis Ricardus comes Devonie salutem in Domino Que divine pietatis affectu sanctis locis beneficia tribuuntur nimia debent stabilitate constitui et nulla debent inposterum intentione revocari quapropter ego Ricardus Devonie comes universitati vestre notum fieri volo quod pro remedio anime mee et uxoris mee Dionisie meorumque parentum defunctorum videlicet patris mei Baldewini comitis et matris mee Adelise necnon et nobilissimi Henrici regis qui terram antecessoribus meis dedit et pro animabus omnium predecessorum successorumque parentum meorum donationem pie memorie patris mei Baldewini comitis Devonie de terris Walterii cum capella sancti Iacobi extra civitatem Exon[] sita quam fecit monachis Cluniacensibus ibidem Deo et sancto Iacobo servientibus ipso Walterio rogante et donante quicquid iuris et dominii in ipsis terris habebat herede sua assentiente Edith et terram que est iuxta Scutebrocam et omnes terras que ad ius iamdicti Walterii pertinebant concessi et inrevocabiliter confirmavi Hanc itaque totam terram prefati Walterii cum omnibus pertinentiis suis sepedictis monachis donavi et quicquid iure ac legaliter adquirere poterint infra fines totius terre mee et feodi mei habeant et teneant cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus et quietantiis in modiis et omnimodis mensuris in villa et in via in portu et mari in bosco et plano et aliis locis et rebus solutum liberum et quietum de hundredis placitis et querelis et omni servicio et opere servili et teloneo et omni exactione et omnibus aliis consuetudinibus et occasionibus Si quid vero forisfacti vel querele de hominibus vel de terra eorum inciderit monachi plenarie de omnibus curiam et iusticiam suam propriam habeant Preterea concessi sepedictis monachis sancti Iacobi medietatem decime de piscaria mea de Thopeshamma quam Baldewinus pater meus dedit eis per manus Roberti episcopi in die quando cimiterium ecclesie sancti Iacobi dedicavit Concessi etiam eis duas acras terre quas Avicia de sancto Leonardo dedit sancto Iacobo in perpetuam elemosinam in quibus conductus aque molendini eorum factus est et aque redundantis occupationem in terram suam Concessi etiam ut ipsi monachi libere et quiete ex novo molendina faciant quotquod in terra sua facere voluerint Hec itaque omnia concessi sepedictis monachis in perpetuam elemosionam in presentia domini Roberti episcopi volens ut ipsi ab omni vexatione liberi et immunes orationi vacent et pro nobis Deum incessanter exorent et ne aliquis indevotus contra hanc mee devotionis paginam diabolice inspirationis instinctu aliquam molestiam inferat ipsam sigilli mei inpressione corroboravi Testantibus et astantibus magistro Bartholomeo Hugone de Auco archidiaconis Ricardo priore de Bard[] Aluredo priore sancti Iacobi Sewardo monacho Ricardo filio Renfredi Philippo de Furnell[] Walterio Longo canonicis sancti Petri Alardo clerico comitis Baldewino Ricardo de Dunstanvilla clericis episcopi Galfrido de Lega Roberto Daco Ricardo et Waltero filiis Radulfi Facta est confirmatio hec in presentia domini Roberti episcopi Exon[] anno ab incarnatione Domini mclvii Apud Exoniam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter