utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00800044

Charter Number: 00800044
Cartulary Title: A Collection of charters relating to Goring, Streatley and the neighborhood, 1181-1546
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1297
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Sciant [] quod ego Hugo Druval dominus de Garing[] dedi [] Willelmo Rel de Hawe et Agathe uxori sue duos Croftos terre mee in Hawe in parrochia de Garing[] quos Petrus Duchat tenere solebat Quorum unus iacet inter communem pasturam de Garing[] que vocatur Stapelmeresfeld et Croftum Thome Berd et se abbuttat super gravam Radulphi de Herdewyk[] et Petri de la Hull[] et vocatur Sutcroft Et alius iacet inter terram Gilberti Rel et quandam semitam que vocatur Uniredipath habend et tenend totam predictam terram cum suis omnibus pertinenciis predicto Willelmo et Agathe uxori sue predicte et eorum heredibus et assignatis libere quiete bene et in pace integre hereditarie inperpetuum cuicumque vel quibuscumque dare vendere legare vel assignare voluerit vel voluerint Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis vel meis assignatis duos solidos argenti videlicet ad festum sancti Michaelis duodecim denarios et ad festum beate Marie in Marcio duodecim denarios pro omni servicio seculari exaccione et demanda salvo servicio domini Regis quantum pertinet ad tantam terram eiusdem tenementi Et salvo mihi et heredibus meis vel assignatis herieto et secta curie mee Et ego predictus Hugo et heredes mei sive mei assignati totam predictam terram cum suis pertinenciis dicto Willelmo et Agathe uxori sue predicte et corum heredibus sive assignatis contra omnes homines et feminas warantizabimus defendemus et acquietabimus in perpetuum Pro hac donacione concessione presentis carte confirmacione et warrantia dederunt mihi predicti Willelmus et Agatha uxor sua quadraginta solidos argenti pre manibus Et ut hee mea donacio concessio et huius carte mee confirmacio et warrantia rata et stabilis inperpetuum permaneat hanc presentem cartam sigilli mei impressione roboravi Hiis testibus Radulpho de Herdewik[] Th Siward Willelmo de Wodecot[] Gilberto de Chalcor[] Johanne ate Brech Willelmo Belebuch[] Johanne Rel et aliis Dat apud Garing[] die Dominica in Quindena Pasche anno regni regis Edwardi filii regis Henrici vicesimo quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter