utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00800046

Charter Number: 00800046
Cartulary Title: A Collection of charters relating to Goring, Streatley and the neighborhood, 1181-1546
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1297 - 1298
Date Type: Internal, Regnal, Feast

map View Map
Charter:
Sciant [] quod ego Simon le Fyssere de Garinge dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Willelmo Loveday et Johanne uxori eius et heredibus dicti Willelmi duas dimidias acras terre arabilis cum pertinenciis in Garynge quarum una dimidia acra terre est in campo qui vocatur Northfeld sub villa de Garinge et iacet inter terram Hugonis le Mareschal ex una parte et terram Ricardi de Lauingtone et abuttat unum caput super terram Willelmi Belebouche et aliud caput extendit se super regiam viam que ducit versus Chalcore Et alia dimidia acra iacet inter terram Hugonis Duruval ex una parte et terram Ricardi Reynald et abuttat unum caput super terram Matillide Pochet et aliud capud se extendit super terram Willelmi de la Batayle habend et tenend predictas duas dimidias acras terre cum omnibus suis pertinenciis predictis dicto Willelmo et Johanne uxori eius et heredibus dicti Willelmi de capitalibus dominis feodi illius per servicia inde debita et consueta Et ego predictus Simon et heredes mei et assignati mei predictas duas dimidias acras terre cum omnibus suis pertinenciis warentichabimus et inperpetuum defendemus predictis Willelmo et Johanne et heredibus dicti Willelmi contra omnes hominis inperpetuum Et ut hec mea donacio concessio et presentis carte mee confirmacio rata et stabilis inperpetuum permaneat huic carte sigillum meum apposui His testibus Willelmo Beleboche Ricardo de Launyngtone Willelmo Sweteman seniori Henrico Le Foleghere Willelmo Sweteman iuniori et aliis Dat apud Gorynge die Dominica proxima post conversacionem sancti Pauli anno regni Regis Edwardi filii regis Henrici vicesimo sexto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter