utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00810010

Charter
Charter Number: 00810010
Cartulary Title: Earldom of Gloucester Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1189 - 1191
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ioh[anne]s comes Moret[onie] omnibus hominibus et amicis suis Francis et Anglicis Walensib[us] et Hib[er]niensib[us] presentibus et futuris salutem Sciatis me concessisse et hac presenti carta confirmasse burgensibus meis de Bristallo infra muros et extra muros manentibus usque ad metas ville scilicet inter Sanbroc et Bewell[e] et Britbevebrige et fontem in itinere iuxta Aldebiriam de Cnolle omnes libertates et liberas consuetudines suas sicut unquam melius et liberius et integrius eas habuerunt tempore meo vel tempore alicuius predecessorum meorum Libertates autem quas eis concessi sunt hec Scilicet quod nullus burgensis de Brist[allo] placitet extra muros ville de ullo placito preter placita de exterioribus tenementis que non pertinent ad hundredum ville Et quod sint quieti de murdro infra metas ville Et quod nullus burgensis faciat duellum nisi apellatus fuerit de morte exterioris hominis qui occisus fuerit in villa et qui non fuerit de villa Et quod nemo capiat hospitium infra muros per assisam vel per liberationem marescallorum contra voluntatem burgensium Et quod sint quieti de theolone et lestagio et passagio et pontagio et de omnibus aliis consuetudinibus per totam terram et potestatem meam Et quod nullus iudicetur de misericordia pecunie nisi secundum legem hundredi scilicet per forisfac[tu]m quadraginta solidorum Et quod hundredum tantum semel teneatur in septimana Et quod in nullo placito possit quis causari per meskennigam Et quod iuste habeant terras et tenuras suas et vadimonia et debita sua per totam terram meam quicunque eis debeat Et quod de terris et tenuris que infra villam sunt rectum eis teneatur secundum consuetudinem ville Et quod de debitis que accomodata fuerint Brist[alli] et de vadimoniis ibidem factis placita in villa teneantur secundum consuetudinem ville Et quod si aliquis alicubi in terra mea ceperit theloneum de hominibus Brist[alli] si non reddiderit postquam requisitus fuerit reddere prepositus Brist[alli] capiat inde namium apud Brist[allum] et distringat reddere Et quod nullus extraneus mercator emat infra villam de homine extraneo coria vel blada vel lanam nisi de burgensibus Et quod nullus extraneus habeat tabernam nisi in navi nec vendat pannos ad decisionem nisi in nundinis Et quod nullus extraneus moretur in villa cum mercibus suis propter merces suas vendendas nisi per quadraginta dies Et quod nullus burgensis alicubi in terra vel potestate mea namietur vel distringatur pro aliquo debito nisi sit debitor vel plegius Et quod possint maritare se et filios et filias et viduas sine licentia dominorum suorum Et quod nullus dominorum suorum propter forenses terras habeat custodiam vel donationem filiorum vel filiarum suarum aut viduarum set tantum custodiam tenementorum suorum que sunt de feodo suo donec etatem habeant Et quod nulla recognitio fiat in villa Et quod nullus capiat tinam in villa nisi ad opus domini comitis et hoc secundum consuetudinem ville Et quod possint molire blada sua ubicunque voluerint Et quod habeant omnes rationabiles gildas suas sicut melius eas habuerunt tempore Rob[er]ti et Will[elm]i filii sui comitis Glouc[estrie] Et quod nullus burgensis cogatur replegiare aliquem nisi ipse voluerit quamvis sit super suam terram manens Concessi etiam eis omnes tenuras suas infra muros et extra muros usque ad predictas metas in masagiis in virgultis in edificiis super aquam et alibi ubicunque fuerint in villa tenend in liberum burgagium scilicet per servitium landgabuli quod reddunt infra muros Concessi etiam quod quilibet eorum possit se emendare quantum poterit in edificiis faciendis ubique super ripam et alibi sine dampno burgi et villate Et quod habeant et possideant omnes terras et plateas vacuas que infra predictas metas continentur ad voluntatem eorum edificandas Quare volo et firmiter precipio quod predicti burgenses mei de Brist[allo] et heredes sui habeant et teneant omnes predictas libertates et liberas consuetudines suas sicut prescriptum est de me et heredibus meis sicut unquam melius et integrius eas habuerunt quando bene fuerunt bene et in pace et honorifice absque omni inpedimento vel molestia quam aliquis eis inde faciat Test[ibus] Steph[ano] Rid[el] cancellario meo Will[elm]o de Wennev[al] Rog[ero] de Plan[e] Rog[ero] de Novo Burgo Maur[icio] de Berkel[eia] Rob[erto] fratre suo Ham[one] de Val[oniis] Sim[one] de Marisco Gileb[erto] Bass[et] Will[elm]o de la Faleise magistro B[e]n[e]d[ic]to magistro Pet[r]o et multis aliis apud Bristallum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter