utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00810031

Charter Number: 00810031
Cartulary Title: Earldom of Gloucester Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1189 - 1191
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ioh[ann]es comes Moroton[ie] justiciis vicecomitibus constabular[iis] forestariis et omnibus ministris et ballivis et fidelibus suis de Angl[ia] et de Wall[ia] salutem Sciatis me divini amoris intuitu et pro salute anime mee et pro anima H[enrici] bone memorie patris mei concessisse et presenti carta mea confirmasse deo et ecclesie sancti Augustini de Bristoll[ia] et canonicis regularibus ibidem deo servientibus omnes donationes que eis rationabiliter facte sunt vel postmodo fient sicut carte donatorum suorum testantur et nominatim hec omnia subscripta Scilicet ex dono domini regis patris mei totam terram de Aisselesword[e] cum omnibus pertinentiis et libertatibus suis sicut carta eiusdem domini regis testatur Et quietam eam clamo de visu forestariorum meorum et de reguardo foreste Et preterea concedo eis ex dono meo xliiii acras terre in Eissemore ad essartandum et ad habend quietas de visu forestariorum et de omni reguardo foreste et de omnibus servitiis et exactionibus que ad me et meos pertineant Concedo etiam et confirmo eis Legam que fuit membrum de Bedministr[a] iuxta Bristoll[iam] Ex dono comitis Rann[ulfi] de Cestr[ia] terram de Fifhide in Dorset[a] et intra villam de Bristoll[ia] ecclesiam sancti Leonardi et ecclesiam sancti Nich[ola]i et ecclesiam O[mn]i[u]m S[anc]tor[um] sicut carta confirmationis domini regis patris mei quam inde habent testatur Concedo etiam eis et confirmo lx acras terre in marisco de Romie quas comitissa Mabill[ia] mater Will[elm]i comitis Glouc[estrie] eis dedit inter monasterium sancti Petris de Mora et nemus versus aquilonem sicut carta eiusdem comitisse testatur Concedo etiam eis et confirmo c acras terre in Kiburg inter Duveleis et Kevelechi et Rumia[m] et Donestoct ex transverso in transversum quas habent ex dono comitis Will[elm]i Glouc[estrie] sicut carta sua testatur Et ex dono Osb[er]ti de Pennard terram de Pennard cum pertinentiis et libertatibus suis et nominatim cum pastura inter Teach et Elay sicut comes Will[elmu]s eam eis confirmavit Et ex dono Ioh[ann]is de Cogan xx acras terre et duas acras prati iuxta Pennard Et ex dono Will[elm]i filii Gregor[ii] xl solidatas terre in Alberton[ia] sicut comes Will[elmu]s eas confirmavit Et ex dono Gregor[ii] de Turre viii solidatas redditus in Novo Burgo sicut Comes Will[elmu]s eas confirmavit Et ex dono Wil[lelmi] de London[iis] terram de Blakenesword[a] sicut carta ipsius testatur Et ex Eudon[is] de Morevill[a] dimidiam virgatam terre apud Wrokeshale et molendinum de Radeford sicut carta ipsius testatur Et ex dono Ric[ardi] de Wrokeshale filii Tovi terram suam de Radeford ex dono Will[elm]i filii Rob[erti] filii Martin[i] unum masagium in Blakedon cum ii croftis et x acris terre et communam pasture in eadem villa sicut carta sua testatur Et ex dono Will[elm]i filii Ascii et confirmatione Galfridi fratris sui i virgatam terre apud Weston sicut carta ipsius Galfridi testatur Concedo etiam et confirmo eis omnia burgagia que habent intra villam de Bristoll[iam] et extra tam in feria quam alibi sicut comes Will[elmu]s ea eis confirmavit et que post obitum ipsius comitis eis data sunt Concedo etiam eis molendina que habent super Trivelam et terram similiter quam habent apud Blakenesword[a] Et de dono Gileb[er]ti de Aldelane dimidiam hidam terre in Ferenberge ex dono Will[elm]i de Clifdon[a] ecclesiam de Clifdon[a] ex dono Rob[er]ti filii Harding[i] ecclesias de Porb[ur]i et de We[re] et de Powelet ex dono Nich[ola]i filii Rob[er]ti ecclesiam de Tikeham ex dono comitis Will[elm]i ecclesiam de Grantenden[e] et ecclesiam de Halb[er]ton[ia] et ecclesiam de Romie et de Plata Holma cum omnibus pertinentiis earum Et ex dono Will[elm]i filii Gregor[ii] ecclesiam de Finemere Hec autem omnia eis concedo et confirmo cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus et quietantiis suis adeo libera et quieta et soluta sicut carte donatorum suorum testantur Concedo etiam eis quod ipsi canonici et fratres et homines eorum et naves et batelli ipsorum sint quieti de tolneo et passagio et de geldegio et de tailliagio et de omnibus consuetudinibus et exactionibus que ad me et meos pertinent per totam terram meam in portubus maris et alibi de omnibus rebus suis propriis quas vendiderint et de hiis qui emerint vel que eis data fuerint vel alio modo adquisita apportaverint vel per terram vel per aquam ad proprios usus suos vel suorum T[estibus] Steph[an]o Rid[el] cancellario meo Will[elmo] de Vennev[al] Rog[ero] de Plane Hamon[e] de Valon[iis] Rog[er]o de Novo Burgo Theob[aldo] Walt[er]i Alardo filio Will[elm]i Simon[e] de Marisco Will[elm]o de Milieris Ric[ardo] de Flandrensi Will[elm]o de La Faleyse Engelram de Pratell[is] Rob[er]to de Mortem Will[elm]o de Buktot Reg[inaldo] de Wasonvill[a] Rob[erto] filio Rob[erti] filii Hardyng[i] Ric[ard]o Aaron qui scripsit hec et multis aliis apud Bristold
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter