utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00810045

Charter Number: 00810045
Cartulary Title: Earldom of Gloucester Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Obligation
Date: 1191
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ioh[anne]s comes Moreton[ie] dilectis in Christo fratribus et amicis priori et conventui Cant[uariensi] salutem in domino Litteras domini regis fratris mei sub hac quam vobis transmitto forma recepi Unde quoniam ipsius volo sicut et teneor in omnibus voluntati eius parere eo quod in propria persona alias occupatus venire non possum misi dominum abbatem de Theokesb[ur]i[a] et magistrum Benedictu[m] dilectos et familiares meos ad vos quos vice mea statui destinandos rogans instantius et exhortans quatenus si quid regiis precibus addere mea potest deprecatio ipsos in hiis que vobis ex parte mea secundum tenorem predicti rescripti super electione videlicet archiepiscopi Cant[uariensis] proposuerint meo intuitu benignius admittatis et ad efficiendum quod tantorum virorum interventione rogamini promptos vos reddatis omnimodis et favorabiles ut et a domino cuius super hoc litteras et preces intentas dicimini recepisse et a me deinceps gratias mereamini copiosas Teste me ipso apud Theokesb[ur]iam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter