utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00810076

Charter
Charter Number: 00810076
Cartulary Title: Earldom of Gloucester Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1216 - 1217
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ysabell[a] comitissa Gloucest[r]ie et Essex[ie] in libera viduitate mea et in ligia potestate mea dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Rog[er]o filio Rad[ulf]i servienti meo pro homagio et servitio suo totam terram quam habui in villa de Salle de honore Glouc[estrie] cum omnibus pertinentiis habend et tenend ipsi Rog[er]o et heredibus suis de me et heredibus meis bene et in pace libere et quiete integre plenarie et honorifice in bosco et plano in pratis et pascuis in viis et semitis in aquis et molendinis in stagnis et vivariis et in omnibus allis locis et rebus cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad eandem terram pertinentibus faciendo inde servitium quinte partis unius militis pro omni servitio seculari Et ego Ysabell[a] et heredes warrant[izabimus] predicto Rog[er]o et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis contra omnes homines Et ut hec mea donatio et concessio inperpetuum firma perseveret et stabilis presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Test[ibus] []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter