utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00810092

Charter
Charter Number: 00810092
Cartulary Title: Earldom of Gloucester Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim, Grant
Date: 1189 - 1191
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ioh[ann]es comes Mort[onie] iusticiariis et ballivis vicecomitibus et forestariis et omnibus ministris suis salutem Sciatis me quietos clamasse abbatem et monachos Gloc[estrie] et homines suos et terram suam et totum boscum suum de Wivelrugge qui est infra metas foreste mee de Malv[er]nia quem dominus rex Hen[ricus] eis dedit et carta confirmavit de vastis et assartis et de regardo forestariorum et de omnibus aliis rebus et consuetudinibus que ad me vel servientes meos pertineant Et concedo quod ipsi monachi et ballivi eorum de ipso bosco faciant omnino ad voluntatem suam absque visu et regardo forestariorum et servientium meorum Concedo etiam eidem abbati et monachis warennam suam libere et plenarie per totam terram suam quam habent infra metas predicte foreste mee de Malv[er]nia Et prohibeo ne aliquis ballivorum vel forestariorum vel servientium meorum aliquam molestiam vel gravamen eis faciat vel terre vel hominibus eorum contra prescriptas libertates Teste Rog[er]o de Planes W[illelmo] de Wenneval []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter