utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00810109

Charter
Charter Number: 00810109
Cartulary Title: Earldom of Gloucester Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1126
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Anno ab incarnatione domini mcxxvi fuit hec concordia facta inter Urbanu[m] episcopum Land[avensem] et Rob[er]tu[m] consulem Gloecestrie de omnibus calumniis quas idem episcopus habebat adversus predictum consulem et suos homines in Walis et de illis terris quas ab episcopo se non cognoscebant tenere Idem consul concessit episcopo unum molendinum quod Willelmus de Kardi fecit et terram eidem molendino pertinentem et unam piscariam in Eley per transversum ipsius fluminis et c acras terre in maresco deinter Taf et Eley ad arandum vel ad pratum et ita quod caput earundem c acrarum incipiat iuxta dominicam terram ipsius episcopi et continuatim in longum extendantur Et communam pasturam cum hominibus consulis et in nemoribus consulis excepto Kybor materiam ad opus ecclesie de Land[avo] et ipsius episcopi et clericorum suorum et omnium hominum de feudo ecclesie et paissionem et pasturam Walenses episcopi cum Walensib[us] consulis et Normanni et Anglici episcopi cum Normannis et Anglicis consul[is] extra Kybor et capellam de Stuntaf et decimam ipsius ville et terram quam comes eidem capelle donat unde sacerdos cum decima possit vivere ita quod parrochiani ad natale Christi et pasca et pent[ecosten] visitent matrem ecclesiam de Land[avo] Et de eadem villa corpora defunctorum ferentur humanda ad eandem matrem ecclesiam Et propter hec predicta que consul episcopo donat et concedit remittit ipse episcopus et quietas clamat consuli omnes calumpnias quas habebat adversus eum et adversus homines suos de omnibus terris illis quas ad feudum consulis advocabant Et si aliquis hominum consulis sua sponte sanus vel infirmus voluerit recognoscere se terram ecclesie tenere et se velle eam reddere ecclesie et episcopo et hoc coram consule vel coram suo vicecomite vel preposito de Kardi recognoverit concedit consul quod ipsam terram ecclesie et episcopo reddat Et episcopus sic sui molendini desubtus ponte episcopi exclusam admensurabit quod iter pervium semper sit nisi incremento aque vel fluctu maris impediatur et comes faciet destrui exclusam molendini sui de Eley Et homines comitis et quilibet alii vendant et emant cybum et potum apud Land[avum] et ibi illos edant et bibant et nil inde portent tempore Werre Et omnes homines de feudo episcopi habeant quelibet commertia apud Land[avum] ad vendendum et emendum omnibus temporibus pacis Et iudicia ferri portabuntur apud Landavu[m] et fossa iudicialis aque fiet in terra episcopi propinquiori castello de Kardi Et si aliquis hominum episcopi calumpniabitur hominem consulis vel hominem baronum suorum de aliqua re unde duellum fieri debeat ipsorum curiis dabuntur vadimonia et tractabuntur iudicia et in castello de Kardi duellum fiat Et si quisquam homo calumpnia abitur hominem episcopi de re unde duellum fieri debeat vadimonia in curia episcopi dabuntur et iudicia fient et ipsum duellum in castello de Kairdi fiat et ibi habeat episcopus eandem rectitudinem de illo duello quam haberet si fieret apud Landavu[m] Et si duellum agitur inter solos homines episcopi in eius curia de Landavo tractetur et fiat Et ipse episcopus habeat suos proprios Walenses in suo brevi scriptos per visionem et testimonium vicecomitis consulis et extramittatur et ipse vicecomes consulis habeat suum contrascriptum de ipsis Walensib[us] Et episcopus habeat contrascriptum de Walensib[us] consulis similiter Et consul clamat quietas episcopo et hominibus de feudo suo denarios et omnes consuetudines quas adversus eos calumpniabatur Hec concordia facta fuit in presentia regis Henr[ici] Hiis testibus Will[elm]o Cantuar[iensi] archiepiscopo et Gaufr[ido] Rotomagensi archiepiscopo et Will[elm]o Pinton[iensi] episcopo et Rog[er]o Saresberiensi episcopo et Rann[ulfo] Dunelm[en]si episcopo et Ioh[ann]e Luxoviensi episcopo et Oino Ebroicensi episcopo et Gaufr[ido] cancellario et David rege Scotie et Rotrocho comite de P[er]tico et Rog[er]o comite de Parepic et Brient[e] filio comitis et Rob[ert]o Doilli et Milone de Gloec[estrie] et Edthardo de Saresberiis et Walt[er]o filio Ricardi et Pag[ano] filio Ioh[ann]is et Rich[er]o de Aq[u]ila et Rob[erto] de Sigillo et Uchtredo archidiacono de La[n]d[avo] et Ysaac capellano episcopi et Rad[ulfo] vicecomite de Kardi et Pag[ano] de T[u]rb[er]tivilla et Rodb[erto] filio Rog[er]i et Ric[ardo] de Sancto Q[u]int[ino] et Maur[icio] de Lund[oniis] et Odone Soro et Gaufr[ido] de Maisi Apud Wodest[oke] Et R[obertus] comes huius carte contra scriptum habet Testibus eisdem
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter