utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00810138

Charter
Charter Number: 00810138
Cartulary Title: Earldom of Gloucester Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1193
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Ioh[ann]es comes Moreton[i]e omnibus hominibus et amicis suis Francis Anglic[is] et Walen[sibus] salutem Sciatis me pro amore dei et salute anime mee et antecessorum nec non successorum meorum concessisse et hac carta mea confirmasse deo et monasterio sancte Marie de Margan et monachis ibidem deo servientibus terram quam habent ex donatione burgensium de Kenefeg in terra de Kenfeg habend et tenend ipsis monachis de me et heredibus meis in liberam puram et perpetuam elemosinam Concessi etiam eisdem monachis servitium Hugon[is] de Hereford[ia] de terra sua quantum ad me pertinet si idem Hug[o] id concedere voluerit Quare volo et firmiter precipio quod idem monachi habeant et teneant predicta bene et in pace libere et quiete plenarie et integre cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad illa pertinentibus Hiis testibus Will[elmo] de Braos[a] Ham[one] de Valoin[iis] Engelr[anno] de P[r]atell[is] Alan[o] Bassett Petr[o] Cabillon Werreis de Valoin[iis] Ric[ardo] Walen[se] et multis aliis Anno regni domini regis Ric[ardi] quarto die Martis proxima ante festum sancti Hilarii apud Kaerdif
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter