utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00810143

Charter
Charter Number: 00810143
Cartulary Title: Earldom of Gloucester Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1216 - 1217
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego I[sabella] comitissa Glouc[estrie] et Essex[ie] in libera viduitate mea dedi et concessi et hac presenti carta confirmavi [] donec veniatur ad feudum Novi Cast[e]lli ubi sic habetur Et dedi eisdem monachis quinquies xx et decem et septem acras de dominico mense mee in Novo Cast[e]llo et in eodem feudo Novi Cast[e]lli moram ad aquilonarem partem montis qui dicitur Bridewdecastel et ad orientalem partem eiusdem et terram que dicitur Seiteland et terram de Ketherech que iacet ad australem partem vie magne qui tendet versus Lachelest et terram que dicitur Rofiesla[n]d ex altera parte eiusdem magne vie habend et tenend libere et quiete [] Preterea dedi eisdem monachis et confirmavi in puram et perpetuam elemosinam et quietum clamavi et remisi imperpetuum totum forinsecum servitium de La[n]dg[ewy] quod ad me vel heredes meos pertinere solebat preter dimidiam marcam argenti solummodo quam mihi et heredibus meis annuatim reddunt tam pro warda quam pro omni alio servitio de eodem feudo ad nos pertinente Preterea de omnibus aliis tenementis que prefati monachi tenent totum forinsecum servitium quod ad antecessores meos pertinere solebat vel quod ad me vel heredes meos pertinet sive sit servitium militis sive venatoris vel alterius cuiuslibet servientis sive etiam servitium coquine seu quodcunque aliud servitium forinsecum ad nos pertinens totum illud servitium eisdem monachis dedi in perpetuam elemosinam et quietum clamavi et relaxavi totaliter imperpetuum unde xx et viii denarii de Killecullu[m] et xiiii denarii et terra Gillemich[elis] quos solebant reddere ad coquinam et redditum iiii solidorum et iii obolorum quos solebant annuatim reddere de terra Iohaf Troingha[m] iuxta Cattepit prefatis monachis in puram et perpetuam elemosinam dedi et relaxavi imperpetuum et omnia alia forinseca servitia ad me vel ad heredes meos pertinentia predictis monachis sicut predictum est omnino remisi imperpetuum preter prefatam de La[n]dgewy Et totam communam pasture in toto marisco meo ad occidentalem partem ville de Kaerd[if] inter Taf et Eley concessi et dedi eis in perpetuam elemosinam reddendo mihi inde annuatim et heredibus meis pro singulis capitibus averiorum suorum quantum burg[enses] de Kaerd[if] reddere solebant pro singulis capitibus suorum averiorum in predicto marisco pascentium tempore W[illelmi] comitis Glouc[estrie] patris mei Hec omnia concessi eisdem monachis et confirmavi []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter