utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00810144

Charter
Charter Number: 00810144
Cartulary Title: Earldom of Gloucester Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1216 - 1217
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Ysabell[a] comitissa Gloucestr[ie] et Essex[ie] in libera viduitate mea concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et ecclesie beate Marie de Margan et monachis ibidem deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam omnes donationes concessiones et confirmationes quas eis fecerunt Rob[ertus] comes Gloucestr[ie] avus meus et Will[elmus] comes Gloucestr[ie] pater meus scilicet omnes terras cum pertinentiis suis inter Kenefeg et ulteriorem ripam aque de Aven[e] que est ad occidentem hermitagii Theodorici et sicut montana tendunt a sursa aque de Kenefeg usque ad locum Middelcros et inde in transversum Blaina[n]t disculva et inde usque ad Rikevelechi et inde sicut Aven[e] descendit in mare et totum wrec inter Aven[e] et Kenefeg et unum burgagium in Kaerdif et unum burgagium in Novo Burgo et unum burgagium in Bristoll[ia] Concessi etiam predictis monachis et confirmavi donationes liberorum hominum meorum scilicet terram Sturmy per divisas suas cum pertinentiis suis unde habent confirmationem patris mei et totum forinsecum servitium eiusdem terre Sturmy ad me vel ad heredes meos pertinentes eisdem monachis dedi in puram et perpetuam elemosinam et relaxavi imperpetuum Et quicquid habent ex dono Gileb[er]ti Gram[us] et heredum eius Et quicquid habent ex dono burgensium de Kenefeg et liberorum hominum in villa de Kenefeg vel extra in eodem feodo Et totum feodum de Langewi ex dono David Scurlagge et antecessorum eius Et concessionem Nich[olai] Puinz Et totum forinsecum servitium eiusdem feodi de Langewi ad me vel ad heredes meos pertinentes prefatis monachis dedi in perpetuam elemosinam Et quietum clamavi et relaxavi imperpetuum preter dimidiam marcam argenti quam pro warda et omni alio servitio ad me vel ad heredes meos pertinente annuatim nobis reddent Et terram Walt[er]i Lageles et quicquid habent ex dono liberorum hominum meorum vel antecessorum suorum in feodo Novi Castelli Et quicquid habent ex dono Pagan de Turb[er]vill[a] aut heredum eius in Koithkarth Et ex dono filiorum Herb[er]ti Kithleculu[m] per divisas suas cum pertinentiis suis et forinsecum servitium scilicet tres solidos et sex denarios qui de eadem terra reddi solebant ad coquinam cum omni alio servitio ad me vel ad heredes meos pertinente eisdem monachis dedi et relaxavi in puram et perpetuam elemosinam Et ex dono Morgan filii Oen[i] Hevedhaloc Et quicquid habent ex dono Morgan filii Caradoc[i] vel heredum eius in marisco de Aven[e] et Berghes et Roshaulin Et communem pasturam in montanis in Thaf et Neth et terram que appellatur Pultimor apud Landmeuthin Et si aliquod forinsecum servitium pertinuerit mihi vel antecessoribus meis de ipsa terra de Pultimor illud totaliter dedi et remisi prefatis monachis in puram et perpetuam elemosinam et quietum clamavi imperpetuum Et ex dono Will[elmi] de Lond[oniis] vel heredum eius totam terram de Egleskeinwer cum pertinentiis suis sicut carte quas inde habent testantur Et decem solidatas terre apud Marcros ex dono Philippi de Marc[r]os Et quicquid habent ex dono Henr[ici] de Umf[r]amvill[a] vel heredum eius apud Landmeuthin et Bradinton Et duodecim acras quas habent ex dono Urbani sacerdotis de Pe[n]divelin et ex dono Hug[onis] de Lankervan triginta tres acras Et ex dono Ade de Sumery duodecim acras Et ex dono Iorevarch[i] filii Iustini duas acras Et quicquid habent ex dono Ioh[annis] de Bonevill[a] et heredum eius apud Bonevill et ex dono Te[m]plarlor[um] quadraginta acras ibidem Et ex dono Moreduh communam terre sue in boscis et pasturis quantum opus habuerint ad usum grangie sue ad Landmeuthin Et quicquid habent ex dono Rob[erti] Sansun in feodo sancti Nich[olai] Et quicquid habent ex dono burgensium de Kaerdif vel liberorum hominum in eadem villa vel apud Listelebon Preterea dedi eisdem monachis communain in toto marisco meo ad occidentalem partem ville de Kaerdif inter Taf et Eley ita quod pro singulis capitibus animalium suorum tantum reddent mihi et heredibus meis annuatim quantum burgenses de Kaerdif pro singulis capitibus animalium suorum reddere solebant baillivis de Kaerdif tempore patris mei Hec omnia concessi et hac carta confirmavi prefatis monachis habend et tenend imperpetuum per omnia Concessi etiam eis et confirmavi omnes alias donationes venditiones et invadiationes eis rationabiliter factas vel faciendas Quare volo et precipio quod dicti monachi habeant et teneant omnia predicta bene et in pace libere et plenarie et honorifice in bosco et plano in viis et semitis in aquis et molendinis in vivariis et stangnis in moris et mariscis in turbariis et piscariis in pratis et pasturis cum omnibus pertinentiis et libertatibus suis sicut predictum est Hiis testibus Henr[ico] de Furneaus Will[elm]o de Tiches[ie] domino Will[elm]o canonico de Kainesham Nich[olao] priore de Margan Ioh[ann]e monacho de Neth Ernaldo converso de Margan Martino hostiario Ioh[ann]e de Swinesheved et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter