utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00810147

Charter
Charter Number: 00810147
Cartulary Title: Earldom of Gloucester Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1216 - 1217
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes presentes et futuri quod ego Isabel comitissa Glouc[estrie] in libera viduitate mea concessi et hac carta confirmavi [] omnia sicut supra donec veniatur ad terram Sto[r]my ubi sic habetur Et totum forinsecum servitium eiusdem terre ad me vel ad heredes meos pertinens eisdem monachis quietum clamavi et relaxavi imperpetuum et dedi in puram et perpetuam elemosinam Et totum feudum de La[n]dg[ewl] ex dono D[avi]d Scurl[ag] et antecessorum eius et totum forinsecum servitium eiusdem feudi ad me vel ad heredes meos pertinens prefatis monachis dedi in perpetuam elemosinam et quietum clamavi imperpetuum preter dimidiam marcam argenti pro warda et omni alio servitio ad me vel ad heredes meos pertinente annuatim nobis reddendam Et terram W[alteri] Lacheles et quicquid habent ex dono liberorum hominum meorum in feudo Novi Cast[e]lli et concessionem n[icholai] Puinz de feudo de La[n]dg[envi] eis concessi et confirmavi Et ex dono filiorum H[er]berti Killeculu[m] per divisas suas cum pertinentiis suis et totum forinsecum servitium scilicet quod ad coquinam reddi solebat eisdem monachis dedi in perpetuam elemosinam [] omnia sicut supra donec veniatur ad Pultim[or] ubi sic habetur Et terram que appellatur Pultimor apud La[n]dmeuth[in] Et si aliquod forinsecum servitium pertinuerit mihi vel antecessoribus meis de ipsa terra de Pultimor illud totaliter dedi et remisi prefatis monachis in puram et perpetuam elemosinam et quietum clamavi imperpetuum Et x solidatas terre aput Marecros ex dono Philippi de Marecros Et remisi eis redditum coquine de terra Gillemich[elis] et redditum iiii solidorum et iii obolorum de terra que fuit Ioh[ann]is Troingam Preterea dedi eis communam in toto marisco meo ad occidentalem partem ville de Kaerdif inter Taf et Eley ita quod pro singulis capitibus animalium suorum tantum reddent mihi et heredibus annuatim quantum burgenses de Kaerd[if] pro singulis capitibus animalium suorum in eadem mora pascentium reddere solebant tempore patris mei Hec omnia concessi eisdem monachis et confirmavi []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter