utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00810156

Charter Number: 00810156
Cartulary Title: Earldom of Gloucester Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1132
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rob[ertu]s regis filius comes Glocestrie pro salute mea et Mabilie comitisse uxoris mee et omnium antecessorum et successorum meorum concessi et dedi et hac presenti carta mea confirmavi deo et sancte Marie et sancte Triace et monachis de Monte Acuto apud Malpas deo servientibus omnes donationes quas eis antea dederat Rob[ertu]s de Haia ad sustentationem eorum scilicet villam de Malpas cum ecclesia et omnibus aliis pertinentiis suis et terras quas habent in marisco de Mendelgif ex dono Rannulfi medici regis qui postea monachus illorum fuit Preterea concessi eis triginta et sex solidos singulis annis in die sancti Michael[is] de castello meo de Novo Burgo precipiendos de decimis reddituum de Gunlion Volo autem et precipio ut predicti monachi habeant et teneant hec omnia predicta de me et heredibus meis in liberam puram et perpetuam elemosinam inperpetuum Et ut habeant curiam suam liberam sicut ego meam in omnibus placitis Et si opus fuerit precipio ut habeant auxilium de ballivis meis de Novo Burgo ad curiam suam tenend Concedo etiam eis pro deo omnes libertates quas ego habeo et donare possum in terris et in aquis in bosco et in plano et in omnibus locis ubicumque dominium habeo Et ut homines eorum liberi sint ab omni exactione et servitio et ut quieti sint in omnibus feriis meis et mercatis ab omni consuetudine et theloneo Ut autem hec omnes mee donationes rate permaneant illas presenti carta et sigilli mei munimine roboravi Hiis testibus Mabilia comitissa Rob[ert]o Norense Will[elm]o de Berkerole vi Kalendas Augusti anno mcxxxii ab incarnatione domini apud Kaerdyf
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter