utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00860004

Charter
Charter Number: 00860004
Cartulary Title: Cartulary of St. Michael's Mount
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Inspeximus
Date: 1290
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Embedded Document Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Edmundus clare memorie Ricardi regis Allemanie filius et comes Cornub salutem in domino Noueritis nos inspecsisse cartam predicti patris nostri quam fecit priori et monachis sancti Michaelis in Cornubia in hec verba [] Inspeximus ecciam aliam cartam predicti patris nostri in hec verba [] Nos autem predictas donaciones concessi omnes et ac confirmaui acciones ratas et gratas habentes eas pro nobis et heredibus nostris quantum in nobis est concedimus et confirmamus sicut predicte carte prefati patris nostri racionabiliter testantur Preterea concedimus et presenti scripto nostro confirmamus deo et beate Marie et sancto Michaeli ac priori et monachis montis sancti Michaelis in Cornubia quantum in nobis est quod habeant et teneant montem sancti Michaelis cum dimidia hida terre cum suis pertinenciis ita soluta et quieta ac libera ab omnibus consuetudinibus querelis et placitis sicut recolende memorie Robertus comes Mortonie vnquam ea tenuit Et quod habeant et teneant tres acras terre in Manaeks Treurabo Lesmanaeks Trequauers Carnelel ita quietas et liberas ab omnibus placitis et querelis atque forisfactis sicud prefatus Robertus comes Moretonie illam vnquam tenuit cum suis omnibus pertinenciis Concessimus eisdem priori et monachis quod cum domus sua predicti montis per cessionem vel decessum prioris qui pro tempore fuerit ad custodiam nostram fuerit deuoluta eiusdem exitus de toto tempore vacationis ipsius prioratus integre reseruientur futuro priori liberandi et in utilitate predicti prioratus conuertendi sine vllo inpedimento nostri vel heredum nostrorum saluis tum custodi nostro dicti prioratus racionabilibus sustentacionibus suis tempore vacationis sicut hominem petitione decet In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum apponi fecimus Hiis testibus dominis Willelmo de Canmuls Her le Tyes Willelmo de Botreauxs Willelmo de Bereford Reginaldo de Botreauxs Thoma Kent Ricardo de Hiwys et alijs Datum apud Restormel tricesimo die Decembris anno regni regis Edwardi filij regis Henrici decimo nono
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter