utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00868004

Charter
Charter Number: 00868004
Cartulary Title: Cartulary of St. Michael's Mount
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Confirmation
Date: 1227 - 1243
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum peruenerit Ricardus comes Piatauie et Cornub salutem Noueritis me dedisse et presenti carta mea confirmasse pro me et heredibus meis priori et monachis sancti Michaelis in Cornubia ibidem deo seruientibus pro animabus antecessorum et successorum meorum totam terram in mora mea de Goenhili hiis metis inclusam videlicet a diuisa que se extendit a villa de Rosiwyk ad terram de Treurabo et ita vsque ad viam prope Crucaresken et inde vsque ad Bonesdu et de Henesdu vsque ad Ponsdonfili et inde vsque ad Grelenbesels vsque ad magnam viam Crugdrahenoc et inde vsque ad Crugkenny Wol et inde sicut diuisa se extendit inter Criment et Polkere habend et tenend sibi in puram et perpetuam elemosinam quietam et solutam ab omni seruicio seculari Et ad maiorem securitatem presentem cartam sigilli mei inpressione feci roborari Hiis testibus Venerabili viro Acio abbate Belli loci regis Andrea de Cancell Wydone de sancto Amando Johanne filio Thome Petro Brettone Ricardo de Ponchardon Roberto de Eschall et alijs
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter