utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00870023

Charter Number: 00870023
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Iacobus de sancto Martino dedi et hac presenti carta mea confirmavi magistro Alano de Horkeleya pro homagio et servicio suo totam terram quam ego tenui in parva Sutton scilicet totam terram quam Henricus de Bury tenuit hereditarie de Iordano de Berges que appellatur Mollande et quinque acras terre quas idem Henricus de Bury tenuit de Sibilla de Franchere que vocantur brevis terra siliginis et abuttant ex parte occidentali usque ad pratum Alicie de Aundevile et Margerie sororis eiusdem et unam acram prati quam predictus Henricus tenuit de Margeria de Aundevile que ex parte occidentali abuttat se usque ad Madebroke et redditum duorum denariorum quos Robertus pelliparius michi reddere consuevit pro una acra terre et tribus partibus iacentibus in Madelhote in bosco qui appellatur le Gore cum homagiis eiusdem Roberti et cum omnibus que ad me vel ad heredes meos aliquo modo vel aliquo tempore de illo feodo pertinere vel accidere poterunt absque ullo retenemento habenda et tenenda de me et heredibus meis vel de meis assignatis sibi et Custancie filie Iohannis Perdriz et heredibus qui de eis provenerint vel cuicumque ipse ea dare vel legare vel alio modo assignare voluerit vel cuicumque ipsa Constancia eadem dare vel legare vel alio modo assignare voluerit si ipsa eum supervixerit et ea nulli assignaverit et assignati heredibus cum omnibus predictarum terrarum pertinentiis libere et quiete in feodo et hereditate reddendo inde annuatim michi et heredibus meis dimidiam libram cimini ad Pascha et Iordano de Berges et heredibus suis pro me et heredibus meis vel assignatis xxx s et dimidiam libram cimini scilicet infra octo dies sancti Michaelis quindecim solidos et infra octo dies Pasche quindecim solidos et dimidiam libram cimini et heredibus Sibille de Fraunchere dimidiam libram piperis ad Pascha pro omni servicio et consuetudine exaccione et demanda salvo servicio domini regis scilicet defendendo predicta tenementa prout xxiii acras de dominico eiusdem Sutton defendent faciendo similiter illud servicium Iordano de Berges et heredibus suis et heredibus predicte Sibille per manum suam Et ego et heredes mei vel mei assignati warantizabimus tota predicta tenementa predictis magistro Alano et Custancie et heredibus ex eis provenientibus vel eorum assignatis prout supradictum est contra omnes homines et feminas Pro hac concessione donacione et carte mee confirmacione dedit michi predictus Alanus totam terram quam habuit in Midelton de feodo Roberti Pointel scilicet Algareslande et croftum quod Matildis le custurer tenuit in escambiis pro supradicta tenementa de Sutton Hiis testibus Thoma de Plumberge Iohanne de Bretton Iordano le Brune Iohanne de Apetune Willelmo de Sobury et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter