utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00870036

Charter 00870036
Charter Number: 00870036
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189 - 1190
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Ricardus Dei gratis London[iensis] episcopus archidiaconis decanis et omnibus ecclesiarum prelatis in diocesi London[iensi] constitutis tam presentibus quam futuris salutem gratiam et benedictionem Noverit universitas vestra quod nos inspecta carta dilecti filii nostri Willelmi comitis de Ferariis in eius serie conprehendimus ipsum pro sua suorumque salute ecclesiam ville sue de Thurrok cum omnibus pertinentiis eius quantum ad laicam donacionem spectabit fratribus sancte domus hospitalis Ierusalem in perpetuam elemosinam concessisse Nos itaque predicti comitis concessionem gratam habentes considerantes quoque quam laudabiliter et devote ipsi fratres hospitalis Ierusalem operibus pietatis sedule intendant predictam ecclesiam de Thurrok predictis fratribus hospitalis Ierusalemitani pontificali auctoritate concedimus et ipsos eiusdem ecclesie cum omnibus pertinentiis suis perpetuos personas instituimus concedentes quod ipsi omnes fructus et obvenciones ipsius ecclesie in usus suos habeant inperpetuum salva vicaria ad valenciam quinque marcarum argenti per annum quam ipsi fratres assignabunt vicariis qui ministrabunt in eadem ecclesia et nobis et officialibus nostris in specialibus consuetudinibus respondebunt et London[iensis] ecclesie dignitate et ut hec concessio nostra rata et stabilis sit inperpetuum eam presenti scripto et sigilli nostri apposicione curavimus confirmare Hiis testibus Radulpho decano beati Pauli Ricardo Foliot archidiacono Henrico Banast[re] thesaurario magistro Henrico de Norhamt[ona] magistro Hugone de London[io] magistro Osberto de Camera magistro Ricardo de Storteford magistro Petro de Waltham et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter