utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00870049

Charter
Charter Number: 00870049
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1235
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Chelmesford in crastino Purificacionis beate Marie anno regni regis Henrici filii regis Iohannis nonodecimo coram Roberto de Lexint[on] Ada filio Willelmi Roberto de Bellocampo et Simone de Furneaus iusticiariis itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum de Wenintone petentem et Gilbertum de Marisco tenentem de triginta et quatuor acris terre cum pertinentiis in Alvithel[e] et inter eundem Robertum petentem et predictum Gilbertum quem Hugo abbas de Lesnes vocavit ad warantum et qui ei warantizavit de quinquaginta et sex acris terre cum pertinentiis in eadem villa et inter eundem Robertum petentem et predictum Gilbertum quem Gervasius de Hispan[ia] vocavit ad warantum et qui ei warantizavit de una acra terre et dimidia cum pertinentiis in eadem villa et inter eundem Robertum et predictum Gilbertum quem Agnes que fuit uxor Mauricii de Nes vocavit ad warantum qui ei warantizavit de una acra terre et dimidia cum pertinentiis in eadem villa et unde assisa mortis antecessoris summonita fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Robertus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Gilberto et heredibus suis totum ius et clameum quod habuit in tota predicta terra cum pertinentiis imperpetuum Et pro hac remissione quieta clamancia fine et concordia idem Gilbertus dedit predicto Roberto quinquaginta solidos sterlingorum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter