utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00870193

Charter Number: 00870193
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1181 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gillebertus Dei gratia London[iensis] episcopus omnibus [] Ad universitatis vestre volumus devenire noticiam cartas nobilis viri Willelmi comitis de Ferariis per dilectum filium nostrum Radulfum de Diva priorem fratrum hospitalis Ierusalem in Anglia nobis fuisse presentatas ex quarum inspectione manifeste cognovimus memoratum comitem de Ferariis divine pietatis intuitu et pro sua suorumque salute Deo et beate Marie sancto Iohanni Baptiste et fratribus hospitalis Ierusalem in Anglia ecclesias de Turrok et de Stebbyng cum omnibus ad eas pertinentibus simul cum omni iure quod in eis habuerat in puram et perpetuam elemosinam contulisse Cuius nos attendentes devocionem et factam donacionem approbantes supradictas ecclesias de Turrok[] et Stebbynge cum omni integritate iuris quod in eis prescriptus comes habuerat sicut ipsius carte testantur supradictis fratribus hospitalis Ierusalem auctoritate qua fungimur episcopali concedimus et ut hec eis facta donacio inperpetuum robur optineat litterarum nostrarum testimonio sigilli nostri munimine ipsis eam confirmavimus Hiis testibus Ricardo magistro scolarum London[ie] []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter