utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00870196

Charter
Charter Number: 00870196
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1273
Date Type: Internal, A.D., Calendar

map View Map
Charter:
Venerande discrecionis viro domino archidiacono Middelsexie custodi episcopatus London[iensis] sede vacante Willelmus archidiaconus ecclesie sancti Albani ad Romanam ecclesiam nullo modo spectantis salutem in Domino Cum sedes apostolica inter ceteras sue munificencie gratias quibus fratres sancte domus hospitalis Ierusalem in Anglia sua clemencia decoravit ecclesiam de Stebbynge eisdem concesserit in proprios usus cum vacaverit convertendam nobis super hoc executoribus deputatis et nos procuratorem dictorum fratrum in corporalem ipsius ecclesie tunc vacantis et pertinentiarum eius cum solennitate debita et consueta induximus discernendo ipsum sic inductum per nos in eius possessionem fore tuendum vobis qua decet reverencia et per vos officialem et commissariis vestris quibuscumque inhibemus per presentes in virtute obediencie qua sedi apostolice tenemini astricti ne vos dictos fratres in possessione dicte ecclesie perturbetis an in aliquo molestetis personas eisdem in continuacionem sue possessionis adherentes Datum et actum apud Stebbynge undecimo kalendas decembris anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo tercio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter