utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00870199

Charter
Charter Number: 00870199
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1276
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie [] Iohannes miseracione divina London[iensis] episcopus salutem in domino Iesu Christo Cum inclite recordacionis Innocencius papa iiii ecclesiam de Stebbynge nostre diocesis que est de patronatu religiosorum virorum prioris et fratrum hospitalis Ierusalem in Anglia eisdem priori et fratribus salvo diocesano iure in proprios usus concesserit applicandam ac venerabilis vir frater Iosep de Chancy prior hospitalis predicti et fratres eiusdem nuper auctoritate predicti indulti apostolici ecclesiam de Stebbynge memoratam ingressi Rogerum de Bokland presbiterum ad vicariam predicte ecclesie vacantem nobis presentaverint et instanter pecierint de proventibus ecclesie predicte conpetentem porcionem ipsi vicario et successoribus suis nomine vicarie per nos assignari nos ad predictorum hospitulariorum instanciam officii nostri debitum diligencius exsequentes ac predicti Rogeri quem ad vicariam predictam ad presentacionem predicti fratris Iosep domus hospitalis predicti prioris admisimus et perpetuum vicarium instituimus in eadem ac eciam ad successorum suorum sustentacionem de voluntate et concessu expresso predictorum fratris Iosep prioris et fratrum hospitalis predicti assignamus porciones infrascriptas perpetuo iure nomine vicarie predicte possidendas mansum cum crofto et gardino que capellanus habere consuevit qui predicte ecclesie deservivit item terciam partem tocius decime garbarum provenientis de feodis de Colunciis et Ferariis quam quidem terciam partem rectores ecclesie predicte hactenus recipere consueverunt cum tota decima feni eorundem feodorum item totam decimam unius carucate terre cum pertinentiis quam dominus Willelmus de Ferariis nuper emit de domino Nicholao de Stebbyng item omnes decimas minores parochie predicte oblaciones obvenciones legata mortuaria et omnia alia quocumque nomine censeantur pertinencia ad alteragium ecclesie memorate Et facient predicti vicarius et successores sui qui pro tempore fuerint ecclesie predicte per sufficientes et ydoneos ministros deserviri ac eciam episcopalia archidiaconalia et omnia alia onera ipsius ecclesie ordinaria preter reparacionem cancelli et dedicacionem ecclesie supportabunt necnon extraordinaria pro rata sue porcionis Totum vero residuum omnium proventuum terrarum et pratorum ecclesie predicte secundum tenorem apostolice littere salva ecclesie nostre London[ie] per omnia dignitate applicetur predictis priori et fratribus hospitalis predicti qui tamen onus reparacionis cancelli et dedicacionis ecclesie de Stebbynge predicte cum opus fuerit totaliter supportabunt et eciam extraordinaria pro rata porcionis sue contingente In premissorum vero testimonium presentes litteras fieri fecimus tripartitas quarum una tanquam originalis sigillo predictorum prioris et fratrum sigillata penes nos et successores nostros remanebit alia vero sigillo nostro signata penes hospitalarios predictos et tercia nostro et predictorum hospitulariorum sigillo signata penes vicarium predictum et successores suos ad perpetuam memoriam futurorum Datum London[ii] II nonas iulii anno gratie millesimo ducentesimo septuagesimo sexto consecracionis nostre anno tercio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter