utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00870208

Charter Number: 00870208
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1273 - 1280
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes [] quod ego Iohannes filius Thome filii Reginaldi de Stebbynge confirmavi et concessi hac presenti carta mea Deo et sancte Marie et beato Iohanni Baptiste et fratri Ioseph de Chauncy priori sancte domus hospitalis de Ierusalem in Anglia et fratribus eiusdem domus vi acras et dimidiam acram et unam rodam terre cum suis pertinentiis sine ullo retenemento in puram et perpetuam elemosinam iacentes in parochia predicta iunctas cuidam campo eiusdem domus qui vocatur Bissopeswyk habendas et tenendas adeo libere et quiete bene et in pace sicut aliqua elemosina liberius purius et quiecius dari potest vel assignari ita quod possint quibuscumque et quandocumque illas cum suis pertinentiis dare vendere vel assignare si voluerint Et ego predictus Iohannes et heredes mei vel assignati mei warantizabimus acquietabimus et defendemus dictis fratri Ioseph priori hospitalis et eiusdem domus fratribus totas predictas vi acras et dimidiam acram et unam rodam terre cum suis pertinentiis de omnimodis sectis curiarum hundredi et comitatus et de omnimodis serviciis et secularibus demandis contra omnes homines et feminas tam Iudeos quam Christianos inperpetuum In cuius [rei] testimonium presentem cartam sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter