utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00870209

Charter Number: 00870209
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes [] quod ego Walra[nus] filius Goduini dedi et hac presenti carta mea confirmavi Willelmo de Brinkelaue clerico pro humagio et servicio suo vi acras terre mee scilicet quam teneo in villa de Stebbynge de feodo monachorum de Hambeya in campo qui vocatur Warefelde videlicet tres acras que iacent iuxta sepem persone de Stebbynge et abuttant super viam viridem que ducit ad molendinum de parcho quod fuit olim Hugonis de Culunces et alias tres acras que iacent ad capud aliarum trium acrarum iuxta sepem persone et extendunt apud occidentem tenendas et habendas sibi et cui assignare voluerit in vita vel in morte de me et heredibus meis preterquam viris religiosis in feudo et hereditate libere et quiete honorifice Pro hac autem donacione et carte mee confirmacione dedit michi predictus Willelmus clericus quatuor solidos [in gersumam] preterea ego prenominatus Walranus concessi et presenti carta mea confirmavi [predictum donum] prefato Willelmo clerico pro humagio et servicio per servicium dimide marce argenti quam prefatus clericus daturus est annuatim prefato Thome de Marisco et heredibus suis et iidem Thomas de Marisco et heredes sui idem servicium facient annuatim michi et heredibus meis Et ego sepedictus Walranus et heredes mei warantizabimus pretacto Willelmo clerico prenominatum tenementum cum omnibus pertinentiis suis contra omnes homines et feminas Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter