utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00870223

Charter
Charter Number: 00870223
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1262 - 1263
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes [] quod ego Willelmus Whyceman filius primogenitus Roberti Whyceman totum ius et clameum quod racione Simonis quondam Whyceman avi mei clamabam et habui vel habere potui in tota terra cum pertinentiis quam predictus Simon quondam tenuit de ecclesia et personis [de] Stebbynge in villa [de] Stebbynge Ricardo Giffard parsone [de] Stebbynge reddidi resignavi et quietum clamavi imperpetuum pro me et pro omnibus heredibus meis et aliis quibuscumque a dicto Simone avo meo descendentibus ita quod nichil iuris de cetero in predicta terra cum pertinentiis exigere vel clamare vel habere poterimus imperpetuum Pro hac autem resignacione et quieta clamacione dedit michi predictus Ricardus Giffard quandam summam pecunie premanibus et in premissorum testimonium reddidi predicto Ricardo breve domini regis de morte antecessoris quod vocatur precipe quod contra ipsum portaveram coram domino Nicholao de Turry clerico et domino Roberto de Brues et aliis sociis iusticiariis domini regis apud Chelmeseford residentibus Et ad maiorem securitatem presens scriptum sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter