utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00870229

Charter Number: 00870229
Cartulary Title: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem [Little Maplestead]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1181 - 1184
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus [] quod ego Radulfus prior de Dunmawe et canonici ecclesie nostre habemus perpetuam vicariam de fratribus hospitalis Ierusalem in ecclesia sua de Burneham cuius personatus apud eos perpetuo residebit sub tali tamen condicione quod nos solvemus eis annuatim de eadem ecclesia quamdiu Walterus [clericus] filius Walteri filii Roberti vixerit nomine perpetue vicarie aureum unum Post mortem vero Walteri clerici filii Walteri filii Roberti solvemus eis de sepedicta ecclesia singulis annis tres marcas argenti ad duos terminos scilicet xx s ad Pascha et viginti solidos ad festum sancti Michaelis et de omni exaccione et consuetudine eiusdem ecclesie episcopo diocesano et archidiacono et officialibus eorum pertinente omnino respondebimus Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter